PL 137, col. 325
Epistolae et privilegia (Benedictus VII), J. P. Migne
Petri, et sancti Christophori, sanctique Germani,
necnon sancti Leodegarii, quas ipse praedictus abbas
ab eodem episcopo impetraverat, sicuti antecessores
ejus ab episcopis ipsius sedis per succedentia
tempora ordinatis fecisse noscuntur, ut sub
confirmatione nostri privilegii corroboraremus, quod
et fecimus, excommunicantes, ut nullus Augustodunensis
Ecclesiae episcopus aliquam calumniam abbati
ejusdem loci sive monachis de ipsis inferat ecclesiis,
sive de decimis, tam ipse quam aliqua emissa persona
valeat minuere aut in aliam transferre parochiam.
Si quis vero regum, episcoporum, sacerdotum,
abbatum, judicum, comitum, aut saecularium
personarum, contra hanc nostrae institutionis paginam
venire tentaverit, percussus apostolico anathemate,
potestatis honorisve qui dignitate careat,
reumque se coram divino judicio cognoscat, et nisi
ea quae a se male acta sunt deleverit, a sacratissimo
corpore Domini nostri Jesu Christi alienus
fiat, atque aeterno examini districtae ultionis subjaceat.
Cunctis autem eidem loco juxta servantibus
sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic
fructum bonae actionis recipiant, et apud districtum
Judicem praemia aeternae pacis inveniant.
Scriptum per manum Bonifacii notarii regionarii
atque scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae. Datum II
Idus, mense Decembrio, per manum Joannis episcopi,
Deo propitio, imperante domno piissimo Augusto
Ottone a Deo coronato magno imperatore
anno VIII, in mense Decembrio et indictione IV.
VII. BENEDICTI VII PAPAE BULLA PRO ECCLESIA SS. APOLLINII ET URSICINI CANOSSANA. [(Anno 975.)] Fundationem ecclesiae sancti Apollonii et institutionem duodecim canonicorum, ibi factam ab Adelberto comite in castello Canusino confirmat ad petitionem Teudaldi comitis, ejus filii. [Murator., Antiq. Ital. V, 207.]
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei.
Omnibus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus pateat qualiter
Teudaldus comes, filius Adelberti jam comitis,
limina apostolorum digna devotione visitans, ex
parte sui patris hujusmodi a nostra apostolica auctoritate
petiit, ut ecclesiam in honorem sanctorum
confessorum Dei, Apollonii videlicet, Ursicini, atque
Rusticiani, martyrum quoque Mauricii, Alexandri et
Victoris consecratam, quam ipso Adelbertus in suis
propriis rebus, videlicet in rupe quae Canuxia vocatur,
ab imis fundamentis construxerat, et ad divinum
cultum varia specie dedicaverat, eidemque Deo
et sanctis obtulit proprietario jure omnis territorii
sive praedii sui decimam ad usum fruendi duodecim
canonicorum, qui ibidem pro futuris temporibus ab
ipso, seu a filiis suis, nepotibus ac pronepotibus suis
ordinati fuerint, apostolica nostri privilegii auctoritate
confirmare ac roborare dignaremur. Cujus
igitur devotae petitioni annuentes, et bono voto et