PL 137, col. 338

Epistolae et privilegia (Benedictus VII), J. P. Migne

autem a Salomone ita condita fuerat, ut domus
Dei vocaretur, essetque, sicut ipse sapientissimus
rex. Sed domus negotiationis facta est, quando in
ea boves, et oves, et columbae vendebantur.
Unde nos, charissimi fratres, et dilectissimi filii,
sollicite vigilare oportet, qui pastoralem curam in
nostris ovibus exercendam suscepimus, ne eas lupinis
dentibus lacerandas tradamus; et ad ultimum
nosmetipsi, qui pastores vocamur, in die tremendi
examinis apud pium et benignum judicem lupi rapaces
inveniamur. Pro quibus vestram sanctam fraternitatem
rogando, obsecrando, monendo, et arguendo
mandamus, ut omni occasione postposita,
diligenti studio, et sollicitudine maxima, ea quae
vobis agenda transmisimus, implere studeatis. Nam

si quislibet presbyterorum, aut diaconorum, gratis
donum Spiritus sancti ab archiepiscopo, sive a metropolitano
suo accipere non potuerit, studeat venire
ad sanctam matrem Romanam Ecclesiam catholicam,
atque apostolicam, et in eadem episcopalem
benedictionem accipiat sine omni simoniaca haeresi.
[(S. GREGORIUS, lib. IV, ep. 44.)] « Is autem qui
ordinatus fuerit, si non ex placito, neque exactus,
aut petitus, post acceptas chartas et pallium, offerre
aliquid cuilibet ex clero gratiae tantummodo causa
voluerit, hoc accipi nullo modo prohibemus; quia
ejus oblatio nullam culpae maculam ingerit, quae ex
accipientis ambitu non processit. »
Quicunque de sanctis ordinibus hanc nostram
viderit epistolam, et verba vel exempla sanctorum

Patrum non observaverit, sciat se non esse connumeratum
inter discipulos Domini et Salvatoris nostri
Jesu Christi; sed damnatum inter impios et inter
eos qui dixerunt Domino Deo: Recede a nobis, scientiam
viarum tuarum nolumus [(Job XXI, 14)]
.
Hic vero qui legitime illam custodierint, et pio
intuitu observaverint, recipiant partem cum Abram,
Isaac et Jacob, in regno coelorum, una cum eodem
Domino et Salvatore nostro Jesu Christo, qui nunc
et semper vivit et regnat Deus in cuncta saecula saeculorum.
Hanc itaque nostram epistolam jubemus atque
praecipimus, ut per manum charissimi confratris
nostri Mironis episcopi, cunctis aliis archiepiscopis
et episcopis deportetur, ut idem ipse per suum laborem

et certamen, dignam exinde mercedem recipiat,
et fructum afferat in poenitentia [ Forte in patientia,
HARD.].
XVIII. BULLA BENEDICTI PAPAE VII PRO MONASTERIO S. WALARICI. [(Anno 981.)] [Apud Mabill. Annal. ord. Bened. IV, 685.]
BENEDICTUS servus servorum Dei, dilectissimo
nostro filio RESTOLDO religioso abbati, vel omni
congregationi in monasterio sancti Walarici, quam
Hugo gloriosissimus comes, nosterque spiritualis
filius, in regula beati Benedicti noviter congregavit,
vestrisque successoribus in perpetuum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.