PL 137, col. 370

Inventio sanctorum (Theodericus Metensis), J. P. Migne

crate excuderunt: haec vero fuerunt capita virgarum
quae per transversum jacuerant costis exterioribus
infixa; nam virgae omnes, quae sex in ea fuerant,
jam inde a diversis apostolicis, a vetusto tempore,
quibusque regibus erant dono collatae; e quibus
una, quae adhuc ante paucos annos supererat, magno
imperatori Ottoni ab Octaviano concessa est: hae
dum excuderentur costas proprius intrinsecus, capita
quae infra fortiter tenebantur, remanserant:
quae tamen ferro apposito manu [ f. apposita manu]
percusso, licet laborioso conamine, sunt discussa.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.