PL 137, col. 400

De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis), J. P. Migne

Sed sciendum est quia illis victima mortuis prodest,
qui hic obtinuerunt vivendo, ut eos etiam post
mortem bona adjuvent, quae hic pro ipsis ab aliis
fiunt. Inter haec autem pensandum est, quod tutior
via sit, ut bonum, quod quisque post mortem suam
sperat agi per alios, agat ipse, dum vivit, per se.
Beatius quippe est liberum exire quam post vincula
libertatem quaerere. Debemus itaque praesens saeculum,
vel quia jam conspicimus defluxisse, tota
mente contemnere; quotidiana Deo lacrymarum sacrificia,
quotidianas carnis ejus et sanguinis hostias
immolare. Haec namque singulariter victima ab
aeterno interitu animas solvit, quae illam nobis mortem

Unigeniti per mysterium reparat. Qui licet surgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra
non dominabitur,
in se ipso immortaliter, atque
incorruptibiliter vivens pro nobis iterum in hoc
mysterio sacrae oblationis immolatur. Ejus quippe
ibi corpus sumitur, ejus caro in populi salutem partitur,
ejus sanguis non jam in manibus infidelium,
sed in ora fidelium funditur. Hinc ergo pensemus
quale sit pro nobis hoc sacrificium, quo pro absolutione
nostra passionem unigeniti Filii semper imitamur.
Quis enim fidelium habere dubium possit in ipsa
immolationis hora ad sacerdotis vocem coelos aperiri?
in illo Jesu Christi mysterio angelorum choros
adesse? summis ima sociari? terram coelestibus
jungi? unum quidem ex visibilibus atque invisibilibus

fieri? Sed necesse est ut, cum haec agimus,
nosmetipsos Deo in cordis contritione mactemus,
quia, qui passionis Dominicae mysteria celebramus,
debemus imitari quod agimus. Tunc ergo vera pro
nobis Deo hostia erit, cum nos ipsos hostiam fecerit.
Sed studendum nobis est, ut etiam post orationis
tempora, in quantum Deo largiente possumus,
in ipso animum suo pondere et vigore servemus,
ne post cogitatio fluxa dissolvat, ne vana menti laetitia
subrepat et lucrum compunctionis anima per
incuriam fluxae cogitationis perdat. Dum autem per
indulti temporis spatium licet, dum judex sustinet,
dum conversionem nostram is, qui culpas examinat,
exspectat, conflemus in lacrymis duritiam mentis,

formemus in proximis gratiam benignitatis, et fidenter
dico, quia salutari hostia post mortem non
indigebimus, si ante mortem Deo hostia ipsi fuerimus.
CAP. LIV.-- Qua disciplina, qua modestia orandum sit, cum sacerdos sacrificat, et unusquisque in suo ordine horam sacrae communionis exspectat.
Postquam in superioribus de sacramento Dominici
corporis et sanguinis plura jam diximus, consequens
est, ut qua reverentia, quove more, quantave disciplina,
cum sacerdos sacram immolat hostiam, divinis
nos oporteat interesse mysteriis, et percipiendae
sacrosanctae eucharistiae horam sustinere, sicut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.