PL 137, col. 510

Epistolae (Adalbero Remensis), J. P. Migne

absolvi, et ut id pro quo obsides dati
erant sincerissime conservaret, fidem exegi, quam
et hactenus obtulit, et adhuc ut credimus offert.
Gradum diaconatus ac presbyteratus ei contuli, ne a
nobis emancipatus in accipiendo alteri manciparetur,
et ne Ecclesia nostra invidiae pateret, subdiacono
ex se ad episcopalem apicem assumpto, simulque
quod hi gradus, nec provincias, nec civitates,
nec villas quae regnorum sunt conferunt, sed quae
potius coelestis sunt regni, id est adversari vitiis,
coli virtutes. In quo mihi crimen perfidiae ac infidelitatis
protendebatur, ostendi, ut arbitror, et me
fidem maxime habuisse, et fidelitatem seniori meo
inprimis conservasse.
EPISTOLA XIV. AD BEATRICEM DUCEM.

Super his quae certius vobis significari quaeritis,
nil amplius novimus quam aut praesentes diximus,
aut legatione nostra accepistis. Caeterum vobis liberis
amicis ad votum prosperari salvo honore regio
et optamus, et si fit congratulamur. Nostra negotia
vestra putate. Apud ducem Hugonem de vestra
mente pura, fide constanti absque haesitatione praesumite.
Denique quod a vobis exigimus, suo tempore
vestro obsequio impendemus. Inprimis quoque
gratias habemus, quod de plurimis a vobis certiores
existimus. Meing. monachum ex petitione abbatis
Rai. diu perquisitum Corbeiam liquisse, Rothomagum
adisse audivimus. In quo, si dabitur facultas,
vestrum velle in omnibus exsequi conabimur.
EPISTOLA XV. AD EAMDEM.

Rebus vobis ad votum cedentibus non immerito
congratulamur. Et quia ignorata frequenter per vos
addiscimus, vestrumque affectum circa nos sincerum
experimur, inter praecipua ponimus. Sed quae res
institutum colloquium dominarum sic commutavit,
ut solus dux veniat Henricus? Id an dolo alterius
partis agatur, et qui principum eo venturi sunt
si novistis, orantibus nobis plena fide perorabitis.
EPISTOLA XVI. AD EAMDEM.
Excellentiam acuminis vestri videor videre, pace

inter principes stabilita, republica bene disposita ac
per vos in melius commutata. Unum tantum est
quod plurimos movet, Trevirensem archiepiscopum
tanto molimine ordinationem differentem, aut se
cum duce ac Lothariensi regno manibus Francorum
velle tradere, vosque celare quod colloquium Virduni
habendum verisimile facit, aut his majora velle machinari,
jubetur amico vestro A. ordinationem nepotis
destruat. Num rex aut primas est Trevirensium?
Factionem archiepiscopi hoc negotium undecunque
continere videtur. Invigilet ergo vestra prudentia,
et quo se tantarum rerum pondera vergant,
perquirite, et an dux Henricus fidem vobis servaturus
sit providete.
EPISTOLA XVII. AD NOTEGARIUM EPISCOPUM LEODICENSEM.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.