PL 137, col. 528

Introductio monachorum in monasterium Mosomense (Adalbero Remensis), J. P. Migne

Mosomi coenobialis locus antiquitatis studio certatim
constructus, ab exordio scilicet sanctimonialium
vitae aptatus, postmodum vero canonicali ordine
ab Herveo praedecessore nostro melius informatus,
atque in honore sanctae Dei genitricis
Mariae digne consecratus, sed nefandis usibus
utrobique negligenter incultus, rebus quidem partim
subtractis, partim vero currentibus malis, sinistrae
cessit fortunae.
« Quo igitur comperto mens nostra, adhibito fidelium
nostrorum diligenti consilio, liquido perpendens
eumdem locum pro mundi infelicitate in
canonicali ordine utiliter stare non posse, aeternorum
spe, prout opportunum exstitit, ibidem
monasticae religionis vitam ordinato abbate Leotaldo

[ al. Ledaldo] constituit, ut ejusdem loci
cultores religiosi tam rebus delegatis, quam etiam
forte delegandis utentes, continua vota Deo solventes,
sint et pro nobis et pro posteris nostris
caeterisque ordinibus jugiter exorantes. Quocirca
paternitatem loco nostri vestri subrogandorum in
illa charitate Dei enixius imploramus [ al., implorantes]
quo sub divini amoris respectu hujus rei
gestae conducibili negotio consentaneae pietatis faveant
zelo, idque liberalis auxilii indeficienti base
dignentur temporum curriculis consolari atque
fulcire, ut ex eo gratiam Dei feliciter adipiscentes,
hujus praestantioris emolumenti mereantur fore
consortes. Sed et hoc ex decretis sanctorum Patrum
sub auctoritate pastorali omnimodis inhibemus,

imo etiam cum divini nominis obtestatione
omnino interdicimus, ne unquam hujusmodi statutum
qualibet temeritate ab ullo nostri ordinis
violetur, quin potius in reliquum stabile et inconcussum
jure perpetuo idipsum venerabiliter conservetur.
Nam si per laicos in rem hanc injuria
invehatur, in eos procul dubio excommunicationis
jaculum cum anathemate intorqueatur. »
Anno igitur ab incarnatione Domini Jesu Christi
973 [ al. 983], provinciali synodo mense Maio constituta,
generaliter congregata apud Montem sanctae
Mariae in pago Tardanensi, hoc decretum solemniter
recitatum est coram venerandis episcopis, abbatibus,
caeterisque [ al. caeterisque nonnullis] fidelibus,
huic nostrae institutioni pio assensu faventibus, imo

etiam collaudantibus atque confirmantibus: quorum
videlicet primus ego Adalbero jam praescriptus archipraesul
eidem concilio Deo auctore pontificali auctoritate
praesidens, manu nostra subscribens, idem roboravi;
sed et caeteri haud secus censuerunt manibus
impositis solidari hoc ipsum pontificale statutum,
apostolicae auctoritatis privilegio petitionis nostrae
obtentu undecunque subnixum, ac per hoc summo
honori omnibus reverenter habendum.
Ego Adalbero sanctae Remensis Ecclesiae archipraesul
subscripsi et corroboravi.
Ego Wido Suessionensis Ecclesiae episcopus.
Ego Hildricus Belvacensis Ecclesiae episcopus.
Ego Thebaldus Ambianensis episcopus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.