PL 137, col. 92

Vita S. Ethelwoldi (Wolstanus Wintoniensis), J. P. Migne

Nonne ipse qui haec loquitur praesens est divinitate,
licet absens sit corpore? Ipse procul dubio,
ipse hoc veneni virus in te evacuare potest, qui
semper omnia potest. His et hujuscemodi verbis
accensa fides in eo, omnem lethiferum haustum quem
biberat exstinxit, furentisque veneni dolore fugato
surrexit, abiens ad aulam hilari vultu, nulla penitus
signa palloris se intuentibus ostendens, nec quidquam
mali suo venefico reddens, sed ei quod deliquit
ignoscens. Sicque Dei virtute dissipatum est
malignum consilium clericorum, qui videntes suam
nihil praevalere nequitiam, tandiu per diversas gentis
Anglorum provincias huc illucque dispersi sunt,
quousque vitam finierunt.
CAP. XX.--
Exinde Christi aquila antistes Adelwoldus

expandit aureas alas suas, et annuente rege
Eadgaro canonicos expulit de Novo monasterio, illucque
monachos introduxit regulariter conversantes.
Edelgarum autem discipulum suum ordinavit illis
abbatem, qui postmodum provinciae australium Saxonum
episcopus, ac deinde sancto Dunstano ad coelestia
regna translato, Cantuariorum archipraesul
effectus est.
CAP. XXI.--
In Abbandonia vero Osgarum pro se
constituit abbatem, ditatusque est locus ille sexcentis
et eo amplius cassatis, insuper et aeternae libertatis
suffultus privilegiis, divina simul et regia auctoritate
conscriptis; quae laminis aureis sigillata, inibi
usque hodie conservantur.
CAP. XXII.--
In tertio quoque Wintoniensi coenobio
,
quod anglice Nunnamenster appellatur,
in honore semper virginis Mariae Deo consecratum,
mandras sanctimonialium ordinavit, quibus matrem,
de qua superius paululum tetigimus, Etheldridam
praefecit, ubi regularis vitae norma hactenus observatur.
CAP. XXIII.--
Nec solum in finibus occidentalium
Saxonum, verum etiam in remotis partibus Britanniae,
sanctus antistes Adelwoldus ad Dei omnipotentis
servitium monachos aggregare curavit.
Est enim quaedam regio famosa in provincia orientalium
Anglorum sita, paludibus et aquis in modum
insulae circumdata, unde et a copia anguillarum quae
in eisdem paludibus capiuntur, Elige nomen accepit.
In qua regione locus omni veneratione dignus

habetur, magnificatus nimirum reliquiis et miraculis
sanctae Etheldridae reginae et perpetuae
virginis ac sororum ejus; sed in ipso tempore erat
destitutus et regali fisco deditus. Hunc ergo locum
famulus Christi pro dilectione tantarum virginum
magnopere venerari coepit, datoque pretio non modicae
pecuniae, emit eum rege Eadgaro, constituens

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.