PL 137, col. 99

Vita S. Ethelwoldi (Wolstanus Wintoniensis), J. P. Migne

« Putabam me stare juxta littus maris, ubi mihi
videbatur adesse quaedam maxima navis, in qua
multitudo copiosa piscium, et maxime anguillarum
conclusa tenebatur ab imo usque ad summum. Cumque
mecum tacitus cogitarem, quid sibi vellet hoc
somnium quod videbam, repente audivi vocem meo
nomine me vocantem, mihique dicentem: Adelwolde,
Adelwolde, hoc tibi mandatum coelitus a Deo
missum est. Excita hos pisces quibus haec navis
quam cernis impleta est, et orationibus tuis effice
ut sint homines, sicut antea fuerunt. Cujus jussioni
mox ego obtemperans, steti pro eis ad orationem, et
lacrymarum imbre perfusus, ingemiscens dixi:
Domine Jesu, cui nihil est impossibile, respice propitius
ad animas diabolica fraude deceptas, quae a

sensu humanae rationis alienatae sunt, et more bestiali
in lubrico hujus saeculi coeno miserabiliter involvuntur.
Ne, quaeso, bone Jesu, permittas, ut de
eis triumphans glorietur humani generis inimicus,
sed per tui sancti nominis omnipotentiam resuscitentur
ad vitam, ut somnium aeternae mortis evadentes,
te verum et unicum mundi Salvatorem cognoscant,
et deinceps semper ad tranquillum salutis
tuae portum confugientes, ab omnibus mundi perturbationibus
immunes existant, et sub tua gubernatione
securae permaneant. Tuum est enim, Christe,
mortuos vivificare, et imaginem tuam quam creasti,
in decorem suum pristinum reformare, qui venisti
in hunc mundum peccatores salvos facere, et dira
mortis supplicia passus in cruce, dignatus es fundere

sanguinem tuum pretiosum pro salute omnium
nostrum. Cum haec et his similia orationis verba
compuncto corde et spiritu humilitatis effunderem,
ecce quos antea pisces in luto faecis et in lacu miseriae
videram involutos, subito homines effectos et a
morte resuscitatos video: surrexitque de navi et
perrexit festinanter ad terram copiosa hominum
multitudo, quorum multos specialiter agnoveram:
inter quos unus retrorsum cadens, iterum in anguillam
versus est, ille videlicet Adelstanus, qui mecum
presbyter quondam fuerat ordinatus, quem deinceps
nullo modo excitare, nec ut homo fieret poteram efficere.
Reliqui vero omnes unanimiter levaverunt vocem
in coelum, manibus plaudentes, et gratias omnipotenti
Deo referentes, quia per ejus ineffabilem clementiam

et per meae parvitatis adventum meruerunt a
morte ad vitam revocari, et humanae rationi quam
amiserant restaurari. Ego autem gaudens in Domino,
et congratulans illis evigilo, hancque visionem
vobis, o filioli mei! idcirco refero, ut et vos
cum bonorum operum cultu perseveretis in sancto
proposito, quo per gratiam Dei possitis in eorum
numero computari, qui mihi licet indigno commissi
sunt, ut de saeculi hujus coenulenta voragine libenter
et in aeterna beatitudine sine fine salventur. Haec
quae notavimus somnia tunc quidem visa sunt: sed
ex eo tempore usque hodie impleri non cessant,
dum quique divino ferventes amore, festinant mundum
relinquere, coenobialem vitam ducere; et dum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.