PL 138, col. 1345

Fragmentum Missae Latinae (Auctor incertus), J. P. Migne · De prandio monachorum (Auctor incertus), J. P. Migne

Alia.
In gnum me Domine fateor tuis sacris, qui innumeris
quotidie fuscor peccatis. Exstat totidem
verbis in superiori missa Illyrici.
Alia.
Altissime Deus ignosce mihi, etc. Exstat etiam supra
aliquot verbis additis et immutatis.

Quando autem ad prandium accedunt, dicit prior
orationem cum fratribus, hoc est: oculi omnium;
totam cum Gloria Patri subsequente prolixe dicuntur,
et postea in fine alleluia canuntur; et dicit sacerdos
orationem talem vocem, ut cuncti audiantur,
et respondeant. Amen. Hoc benedicantur nobis Dne
dona tua. Vel alias sunt plurimas, quae ad hunc cibum
sunt deputatas. Et sedeunt postea omnes in
loco suo; habent autem prope mensa Abbatis cathedra
tale ex alto stabilita cum annologio, ubi librum
ponitur, et sedeunt, cum legunt. Et statim, cum
primum cibum ponunt ministri, et signum insonuerit,
ut signetur ad comedendum, respondent omnes: Deo gratias.
Priore signante, aut presbytero, vel cui
jusserit, tali voce signatur, ut universi audiant, et
respondent: amen. In ipso inicio comedentium est
praeparatus lector, qui statim petit benedictionem,
dicit: jube Domne benedicere. Senior autem dicit: Salvet nos Dns;
et respondent omnes amen; et ingreditur
ad legendum, et legit, quamdiu illum cibum

manducant, et postea, si longo prandio habuerint,
ut diucius sedeant, vel si aliam ministrationem
ministrentur, tangit Prior mensa, ut sileat ipse
lector modicum, et si fuerint pisces, vel etiam si
volatilia, manducant; cum ministratur, et insonuerit
signum, ut benedicatur, respondent omnes: Deo
gratias, et benedicit Prior, aut cui jusserit, dicente: creaturam suam creator omnium Dns benedicat,
et
respondent omnes, amen; et manducatur. Si item
alius cibus fuerit, dicit orationem, hoc est: precibus
scae Dei genitricis Mariae, et nos, et dona sua Xps
Filius Dei benedicat; respondent omnes, amen.
Et ad aliam ministrationem iterum legit lector
tamdiu, quousque praecipiat ei Abba ut finiatur.
Aut si ille congruam finem invenerit, si benedictio
sonaverit in extremo sermone repetit ipsum iterum
secundum vicem prolixe; et respondent omnes: Deo gratias,
et descendit. Si autem longa fuerit
lectio, et vel bene finierit sermonem, repetit ipsum,

et postea dicit: tu autem Dne miserere nobis, et
respondent omnes, amen. Sic et ad nocturnis, vel
ad collecta, vel ubi praeceptum legerint divinum,
ista est consuetudo, ut semper quando incipit legere,
petita benedictione dicit: jube Domne benedicere;
quando finierit lector lectionem, Deo gratias
respondent. Et descendente eo vadit ante mensam
Abbatis, et dat ei benedictionem, unde manducat,
et bibit. Surgentibus autem fratribus dicent lente: confiteantur tibi Dne;
adjungentes Gloria Patri, et
ad finem alleluia canentes. Et si majorem refectionem
habuerint, ut eis exinde superfuerit dicit
Prior, vel cui cura commissa est orationem: fragmenta, quae superaverunt servis suis, Xpus Filius
Dei multiplexit, et benedicat, et abundare faciat, qui
est benedictus in saecula saeculorum,
et respondentibus
omnibus, amen, vadunt in oratorio ad orationem
Dnm gratias agentes, et ibi dicent post finitam
orationem dispersit dedit, completo officio cibi.
Item ad sera coenantibus, cum ingressi fuerint,
ubi reficiuntur, dicant, subtrahendo moras, orationem: edent pauperes,
adjungentes Gloria Patri, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.