PL 138, col. 790
Electio regis Bosonis (Auctor incertus), J. P. Migne
corde et ore rependo, quod licet immerito, sola vestra
benevolentia, per incommutabilem Dei gratiam,
amplecti me visceribus vestris ad liquidum comperio.
Pariter quoque, quod fervor vestrae caritatis
ad id officium me promoveri divinitus optat, ut mea
parvitas matri meae, quae ecclesia Dei vivi est, ob
immortalem remunerationem decertare valeat. Ego
autem, conscius meae conditionis et figmenti fragilis,
imparem me judicans tanto negotio, omnimodis
abnuissem, nisi per Dei nutum vobis cor unum datum,
et animam unam in unum consensum advertissem.
Obediendum itaque pro certo cognoscens
inspiratis a Deo tam sacerdotibus quam nostris
amicis et fidelibus, non reluctor, nec audeo, vestris
jussionibus. Quod vero requisistis, qualem me praebere
vellem in committendo per Dei misericordiam
in regimine futuro, et simul ostendistis normam, et
instruxistis dogmate sacro, libentissime suscipio.
Amplector catholicam fidem, in qua et nutritus
sum, quam purissimo corde teneo, ore veracissimo
pronuncio, pro qua paratus sum impendi et superimpendi,
si sic placuerit domino Deo nostro. Ecclesiarum
privilegia, juvante domino nostro Jesu
Christo, restaurare et conservare, et justitiam
per vestrum commune consilium curabo. Omnibus,
ut monuistis, legem, justitiam et rectum mamburgium,
auxillante Deo, conservabo et impendere
curabo: quo sequens praecedentium bonorum principum
vestigia, tam sacris ordinibus quam vobis,
nostris fidelibus, consulere certem, aequitatem servando.
De moribus meis, licet me peccatorem prae
omnibus sciam, voluntatem meam hanc esse veraciter
assero, ut per omnia morigerum bonorum, et
in nullo malorum ostendam. Si autem, quoniam
homo sum, contra quemlibet animo excessero,
secundum vestrum consilium corrigere curabo. In
quo precor reverenter, ut quod justius et rationabilius
inveneritis, mihi congrue pro tempore et loco
suggerentes, vos ipsos in me honoretis: quoniam et
ego, si quis vestrum in me deliquerit, emendationem
rationabiliter accessibilis factus exspectabo. Evangelicam
et apostolicam auctoritatem cum justa lege
sequar humana, ut ipso praeduce et comite, per omnia
et in omnibus benedicatur Deus. De domo nostra,
sicut me monuistis, quia Deus in sanctis habitat,
sollicitudinem adhibebo, et ut decenter quisque
incedat, studiosissime procurabo. Igitur, domini
mei, sacrosancti pontifices, ecclesiae summi Dei nostri
praesules, et vos omnes nostri fideles, primates
et subprimates, confisus de Dei gratia et auxilio,
per sanctorum ejus suffragia, quia vestris jussionibus
faveo, precor vos et obsecro, ut per ipsum et
cum ipso, tam piis ad ipsum interventibus, in tanto
subeundo labore meam necessitatem et humilitatem