PL 138, col. 865

Missae Gallicanae XI (Auctor incertus), J. P. Migne

bono qui uiues et regnas cum patre et spiritu
sancto in secula seculorum. amen.
[( post communionem. )] Spirita- || li esca haustuque
recreati omnipotentem deum patrem debita gratiarum
actione ueneremur per dominum nostrum
Jhesum Christum filium suum uiuentem manentemque
secum cum spiritu sancto in aeterna saecula
saeculorum. amen.
[( collectio. )] Exaudi nos Deus pater omnipotens et
praesta quae petimus per dominum Jhesum Christum
filium tuum qui uiuet regnat deus in saecula
seculorum.
[( benedictio. )] Sit domine meseratio tua digna misericordia
uox petentum cunctus || respiciens jn
singulus non repelles. hoc uotiuum nobis faciens.

quod necessarium esse cognusces. ne aliut nostra
intemperantia studeat petere. quam tua praesciat
potentia conuenire. p. d.
[( MISSA II.)]
[( collectio. )] Deum fidelium saluatorem, conseruatoremque
credentium. deum aeterne. inmortalitatis
auctorem. fratres dilectissimi. unianimiter dominum
depraecemur. ut nobis pietatis suae dono spiritali
|| misericordiam indeficienter imperciat p. d.
[( collectio ante nomina. )] Deus qui pro magnitudinem
tuam per uniuersa deffunderis et ubi tamen
totus adsistis. discriteus omnium uoluntatis
qualitatebus locis temporibus adque personis. uotorum
omnium capax. propiciatus exaudi. dum ad
cunctus adspices foues omnebus misereris. p. d.

[( post nomina. )] Recitata nomina dominus benedicat
et accep- || ta sit domino uti huius oblatio. nostrisque
praecebus intercessio suffragetur. spiritibus quoque
karorum nostrorum laetis sedibus conquiiscant. et
primi resurrectionis gaudia consequantur.
p. d. nm.
[( ad pacem. )] Exaudi nos deus salutares noster.
et in consortio nos diuinorum sacrificiorum dignanter
admitte. hac pacem tuam benignus largire.
p. d.
[( contestatio. )] Dignum et iustum est. equum et
iustum est ut te sancte pater omnipotens aeterne

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.