PL 138, col. 869

Missae Gallicanae XI (Auctor incertus), J. P. Migne

infertis ipse etiam unigenitus
pro parte quae caro factus est. abitus est.
mortalis ultro se subdens ludibriis. et colomna sui
corporis, dilectionis nostrae ruinas fulcirit || ac sui
casus condere hostes arma conterens forciore
rubore quam ecclesiam ruiramus erigit.
p. d. Qui pridie.
[( post secreta. )] Recolentes igitur. et seruantes praecepta
unigeniti. depraecamur pater omnipotens.
ut his creaturis altario tuo superpositis spiritus
sanctificationis infundas, ut per transfusione
caelestis. adque inuisibilis sacramenti.
panis hic mutatur, in carne, et || calex
translatus in sanguine, sit totius gratia,
sit sumentibus medicina. p. d.
[( MISSA IV.)]

POST PROFETIAM. Dum profitica dicta, nostrae
deuotionis cometamur obsequiis. et benedictionem
reddimus gratias, et uecessitudinem pro uisitatione
desoluemus, et quia omnipotens plebi suae fecit in
domo Dauid cornu erecturus. et gaudio adsignans,
post spacia temporum, uaticinia profetarum, gressusque
nostros. || et uia paces dirigens, et salutes
p. d. nm. Ihm. Xpm.
VI.
[( praefatio. )] Unum deum patrem et
filium hac spirito sancto, diuisis personarum nominibus,
indiuisa diuinitate confessi. fratres. karissimi.
totis mentibus depraecemur, ut in omni loco. uel
tempore, cuncti fidem rectam uitam habiant innocentem,

auctorem conditionibus suae ac redemptiones
agnuscant resurrecturus se, ac secundum
sua opera iudi- || candus intellegant. et quia ex uiciate
naturae, contacto nostrae uoluntatis habit fragilitas,
ut laedatur suae benignitatis praestit pietas ut placetur.
p. d. nm.
[( ante nomina. )] Deus cuius tam inmensa est. bonitas,
quam potestas, praesta quod iustis polliceris.
accepire quod reis minaris, euadere, ueraciter te
credere, rationabiliter confetiri, salubriter conuersari,
sit quies. adridat, || te colere, si timptatio
ingruat non negare, temporariae uitae, necessariis
abundare. aeternis gaudiis non carere p. d.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.