PL 138, col. 875

Missae Gallicanae XI (Auctor incertus), J. P. Migne

formas elementis, stupentibus addidisti, cum
solis ignibus tener mundus erubuit. et lunare
commercium rudis terra mirata est, hac ne haec
omnia nullus habitator ornaret, solisque rebus uacuis
orbis intenderet, facta est de limo manibus tuis
figura. praestantior. quam sacer ignis || intus animaret,
pigrasque per partes agilis anima uiuesceret,
scrutari non licet pater interiora mysteria, tibi
soli operis tui nota maiestas, quid illud in homine
quod pauidus artus. terraque uiuentem, clausus in
uenis sanguis. interluit quod solutae corporum.
species neruis rigentibus colliguntur, et in terris
sola uisceribus. ossa redolescunt, sed unde tantum
miseris bonum, ut filio tuo tibique si- || miles fingeremur,
et aliquid de terra esse aeternum. beatae

maiestates tuae praecepta perdidimus, mortalesque
rursum in terram ex qua ueneramus inmersi deflebamus,
aeterna doni tui amissa solacia, sed tua
multiplex bonitas. inaestimataque maiestas, salutare
uerbum misit e caelo, quod humani corporis inmixtione
concretum. perditas saeculi partes. et uulnera
antiqua curaret, ipsum igitur omnes angeli cum
multiplici. turba sanctorum. incessabili uoce conlaudant
dicentes. SSS.
[( post sanctus. )] Hanc in excelsis gloriae tuae laudem
supernarum creaturarum uoce resonante, nobis
quoque famulis tuis cognitam fieri pietas tua uoluit,
et haec praecunia sedebus celebrata. sidereis.
magnificentiae tuae donum. non solum noscendam

famulis tuis. sed etiam himetandam patuerunt,
Qui pridie.
|| [( post secreta. )] Respice igitur clementissime pater.
fili instituta ecclesiae mystiria credentibus munera,
a supplicantibus oblata et eroganda supplecantibus
p. d. nm.
[( ante orationem dominicam. )] indigni quidem sumus
nomina filiorum omnipotens deus sed iouente
te domino nostro Jhesu Christo filio
tuo. licet tripidantes tamen oboedientes, humili
mente oramus et dicemus.
[( post orationem dominicam. )] Libera nus a malo
nos- || tra libertas, quia tibi suli. licet augere merita.
et demitti peccata. euacua nos uitiis. et reple
nos uirtutibus, ut sanctificata atque auxta. sanctificet

corda dum creditur. deleat peccata dum sumetur,
ut hic et in aeternum salui esse mereamur p.
d. nm.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.