PL 138, col. 877
Missae Gallicanae XI (Auctor incertus), J. P. Migne
ruscida fonte tuo, nullo cruciata uapore,
nutriat aeternus filici germine fructus,
fertiles, et placeat largo uindimiae partu.
[( ante nomina. )]
Adnuae rector opem, uultuque aduerte secundo,
quae damus acci- || piens, quod poscimus, ipse rependens;
et quamuis trepidet proprio mins tacta reatus,
uel sacra reddentes commendet causa redimptus,
hoc speciale bonum tribuens, ut corde fidili
uiuamus domino, moriamur crimine mundo, p. d.
POST NOMINA.
Quod poscit diuinus honor, quod funus amantum
obsequio reddente deo solemni tributum,
suppliciter dominum per uota gemella praecemur,
ut quos culpa praemit, pietas miserata relaxit
|| atque interventu sacri libamini huius
uita superstitibus detur, indulgentia functis. p. d.
[( ad pacem. )]
Arbiter orbis, apex rerum, spis una reorum,
tardus uindictae, uiniae celer, inmemor irae,
qui loca perquiris, miseris ubi parcere possis
inuitans ad dona magis, ne crimina damnis,
necte fidem populis, pacem serere pectora iunge
ut teneant animo, quod blanda per os- || cola produnt. p. d. nr.
CONTESTATIO.
Dignum et iustum est, nos gratias tibi dicere dignas
summe deus semperque manens dominatur ubique,
et qui cuncta potens propriis animata figuris
artefice sermone facis, quique edita cernens
ante uidens rerumque creans per nomina formas.