PL 139, col. 1018

Gesta episcoporum Tungrensium, Trajectensium et Leodensium (Heregerius Lobiensis

visionem dicens: Tempus jam instat, frater Valeri,
resolutionis tuae, et parata sunt tibi gaudia
retributionis aeternae. Patet enim tibi janua caelestis
regni, quam post hanc horam, quinto die gratulabundus
ingredieris, et de concessis Domini tui beneficiis
sine fine laetaberis; quapropter Maternum agonis
nostri cooperatorem tui officii successorem
constitue, illumque de visitatione nostra ante diem
sui exitus certissimum redde. Et haec dicens recessit.
Evigilans autem sanctus Valerius, mox visum somnium
beato Materno caeterisque fratribus qui praesto
erant narravit, et eis diem obitus sui laetissimo
vultu instare praedixit. Sequenti vero die
venerabilem Maternum ad sacerdotalem gradum
provexit, et eum de studio commissi ministerii

diligenter instruxit
[(c. 21)]
. Cumque per praedictum
spacium ob famam depositionis ejus advenientes
fideles verbo salutiferae ammonitionis de exercitio
sanctae conversationis instanter instrueret,
et eos ad salutem animarum suarum dulciflua exhortatione
paternisque visceribus incitaret, illucescente
jam quinto die oratorium ingressus, viaticum
quod ipse consecraverat accepit, et post haec
extensis inter discipulorum manus sacris membris
4 Kal. Februarii spiritum caelo reddidit. Cujus
corpus colligentes discipuli, sacratissimo corpori
sancti Eucharii coaptaverunt, et in eodem sarco
fago divinis laudibus condiderunt, quod superna
dispositione actum esse credimus, ut quorum una

semper mens in Domino erat, eorum quoque
corpora nec sepulchrum ab invicem separaret.
13. Quod beatus Maternus tot annis episcopus fuerit, quot diebus in sepulchro jacuit.
[( An. 314.)] Deinde beatus Maternus pontificalem
suscipiens apicem
[(c. 22)]
, coepit per civitates
et regiones veram fidem quae est in Christo constanter
praedicare, cunctos ad viam salutis assidua
ammonitione provocare, magnis virtutibus crescere,
signis et miraculis longe lateque clarescere, quanto
cotidianis incrementis fidelium multitudinem plus
augeri conspexerat, tanto diligentius injunctum
ministerium regulariter ordinare studebat. Hic
etenim quamvis esset vir magnae auctoritatis et
prudentiae, nichil tamen ex proprio imperio

quamsi libera utens potestate exercuit, sed
omnia humiliter atque simpiciter egit, communemque
se subditis studio sanctae dilectionis exhibuit;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.