PL 139, col. 102

De geometria (Gerbertus Auriliacensis), J. P. Migne

Sciendum quoque est quod acuti anguli interiores,
hebetes vero exteriores ad comparationem scilicet

recti anguli solent appellari. Rectus quippe angulus
ab hebete, utpote exteriore, latioreque includitur;
sed ipse rursus acutum, ut videlicet amplior, interiorem
includit; quod in subjecta formula rectilinea,
ubi omnes angulorum species ad unum eo adunatae
sunt punctum, describitur hoc modo.
Intuendum etiam est quod rectae lineae jacenti si
recta una, quae perpendicularis dicitur, erecta superstet,
ubi jacentem tangit, ex utraque sui parte

rectum angulum efficiet hoc modo:
Si vero ad alterutram partem linea superstans inclinetur,
in illa, ad quam inclinetur, parte interiorem,
id est, acutum angulum efficit, in altera vero
exteriorem, id est hebetem, ita tamen ut hi duo anguli,
interior scilicet et exterior duobus rectis sint
aequales, hoc modo:

Quantum enim interior a recto minus habet, tantum
exterior rectum supervadit. Quod si rectae jacenti
lineae duae adversis partibus inclinatae ita superstent,
ut et illam et se invicem ad unum punctum
tangant, tres nimirum interiores angulos formant,
ita tamen, ut hi tres anguli duobus rectis
aequales sint. Nam tantumdem spatii quantum duo
recti occupant, hoc modo:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.