PL 139, col. 1022

Gesta episcoporum Tungrensium, Trajectensium et Leodensium (Heregerius Lobiensis

suis effera gens Hunorum, quae per totum diffusa
est orbem Romanum. Cujus ante ea tempora
invisae gentis exortus, ut sese fert antiquitas
relationis, nos quoque absolvamus perpaucis. Fertur
namque a quibusdam, quod tempore famis
quae facta est anno decimo Claudii
[(Act. XI, 28)]
Caesaris, cujus et Lucas in actibus apostolorum meminit,
cum et Petrus Romam ingressus
nonum annum ageret, et Paulus omnes aecclesias
ad elemosinam pauperibus sanctorum Iherosolimis
mittendam moneret--modius enim annonae sex
dragmis aureis aput Greciam vendebatur--cum,
inquam, eo tempore, ut Lucas dicit, Claudius pro
inopia totum orbem profligatura non solum Judeos
expelli jussisset ab Urbe, sed et omnes inbecilliores

cum ipsis Judeis, ut saltem validiores sustentarentur
reliquo pane, claudi fecisset in quodam
abdito terrae, coaluisse usque ad supradicta tempora
in gentem magnam; Ungros denique notum
est huic famae assentari velle, qui et jactant se a
Judeis originem ducere. De Hunis autem cum multi
historiographi assint, testis verissimus prae caeteris
adest Jordanis episcopus, quis eorum fuerit ortus,
in historia de gestis Gothorum vel Getarum luculentissime
edita in haec verba:
18. Quod ab inmundis spiritibus et ex magis mulieribus procreati dicantur.
[Postea autem non longi temporis intervallum,
ut refert Horosius, Hunorum gens cum omni ferocitate
atrocior exarsit in Gothos. Nam hos, ut

refert antiquitas, ita constitisse comperimus
[(Jordan.,
24)]
: Filimer rex Gothorum Gadarici
magni filius, qui post egressum Scantiae insulae jam
quinto loco tenens principatum Getharum, qui
et terras Scithicas cum sua gente introisset, sicut
a nobis dictum est, repperit in populo suo
quasdam magas mulieres, quas patrio sermone
Haliorunnas is ipse cognominat, easque habens
suspectas, de medio sui proturbat, longeque ab
exercitu suo fugatas, in solitudine coegit errare.
Quas spiritus inmundi per heremum vagantes dum
vidissent et se earum complexibus in coitu miscuissent,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.