PL 139, col. 104

De geometria (Gerbertus Auriliacensis), J. P. Migne

ille ideo, quia tribus lineis distensus figuras
angulatas planasque primus efficit, jure in eisdem
figuris principatus locum obtinebit. Qui et ideo
principium et quasi elementum exstat in angulatis
figuris, quod unaquaeque earum ex eo componatur,
et in eumdem resolvatur. Si enim ipsius trianguli
sive tetragoni vel pentagoni, hexagonive ceu caeterorum
sequentium multiangulorum superficiem, id
est aream mediam puncto designaveris, et ab eodem
puncto ad angulos rectas lineas deduxeris, unumquemque
eorum ex tot compositum et in tot triangulos
divisum pernotabis, quot ipse constat ex angulis.
Nam eodem modo ipse triangulus in tres alios
triangulos; tetragonus in 4; pentagonus in 5; aliique
sequentes juxta numerum angulorum suorum
in triangulos dividuntur. Ubi subtiliter id etiam

evenit ut, quia in triangulos cujusque eorum divisio
fit, per triangulorum quoque regulas uniuscujusque
eorum a diligentibus embadum inveniri possit. Quare
satis cuipiam potest declarari omnium planarum
figurarum triangulum principium esse.
CAPUT VII. De speciebus trianguli.
Est autem triangulus, qui et trigonus sive tripleurus
dicitur, plane figura tribus rectis lineis sive lateribus
et totidem angulis terminata. Hujus species
tres sunt, orthogonius scilicet, et ampligonius, atque
oxygonius.
Orthigonius est triangulus unum rectum angulum
habens et duos acutos, taliter:
A recto autem angulo, quem habet, nomen possidet. Orthon
quippe Graece rectum: gone angulum
sonat. Inde Orthogonius quasi rectiangulus dicitur.
Ampligonius est triangulus unum hebetem et duos
acutos habens angulos, ita:
Qui et ipse ab hebete angulo suo identidem accepit
vocabulum.
Oxygonius autem est triangulus omnibus acutis
angulis determinatus, ita:
Unde ab acuto, quia oxya sonat, appellatus est.
Hic vero et unius speciei angulos et aequa latera
potest habere: quod in prioribus omnino est impossibile,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.