PL 139, col. 1116

Vita S. Landoaldi (Heregerius Lobiensis), J. P. Migne

ab eodem Frangero commemorabat multis attestantibus
se audisse, et libellum de vita eorum pariter
vidisse (quem quia antiquaria manu commemorat
scriptum et a stillicidio cerae pene infusum, lectorem
ejus non ignoramus fuisse perrarum), at vero
quae hactenus paucis perstrinximus verbis, illinc se
delibasse, nuperrime vero incursione Hungrorum,
propter incuriam custodum, cum aliis rebus
eumdem libellum deflagrasse: Sed haec hactenus.
8.
Post Nortmannicam autem repulsionem, primus
quidam nomine Tietboldus locum praelibatum,
ubi corpora sanctorum erant reposita, a comite
Flandrensi, abbatiam sancti confessoris Christi
Bavonis tenente, accepit jure beneficii; post eum
Adelgandus. Qui potius cogitantes quae sunt mundi

quam quae sunt Domini, aliquem reverentiae cultum
sanctorum parvipenderunt reliquum esse honori:
quocirca paulatim haberi coepit contemptui. Ut vero
Aper, nostrae aetati finitimus, cum filiis locum ipsum
precario sortitus est, jam, ipsius Dei timore postposito,
ecclesia ipsa non tantum sancti honore condebito,
verum suo omnino vacuata est ornamento.
Wandoldus deinceps in dominio ejusdem successit
villae, ubi et accepit locum sepulturae; pro cujus
tumulatione filius deinde ejus Lambertus
cordis tactus est devotione, ut locum hunc deberet
excolere, pariterque miraculorum, quae illic fiebant,
suspensus admonitione. Namque, Domino praedium
ipsum sibi tunc vindicante, a vicinis, praeeuntibus

inimicitiis quibusdam, dissidente familia ipsius, villae
telas et alias vestes, ad ecclesiam confugium faciens,
super sanctorum tumbas abjecit, presbyter econtra
Sarabertus exinde ea deturbavit. Sed iis iterum a
familia reportatis ibidem, et presbytero deterrito ne
ulterius resisteret eis, nox supervenit, et familia ipsa
dormitum se circum locavit. Mane expergefacti,
vident, insperato et sine sua laesione, telas et quae deposuerant, ambusta esse.
9.
Est praeterea phylacterium, quod vere dicitur
S. Landoaldi fuisse proprium, in quo qui perjurare
praesumit, non impunitus abscedit. Familia plus duodecim
virorum ac mulierem, Witgeri et Lamberti
fratrum sacramento, ne aufugerent, in eo phylacterio
est obstricta: quod irritum ducens, insuper et thesaurum

in eadem ecclesia dominorum suorum reconditum
violando auferens, aufugit: sed mane circumcirca
a persequentibus frustra requisita, et a revertentibus
sub arbore prope ecclesiam dormiens salvo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.