PL 139, col. 1118

Vita S. Landoaldi (Heregerius Lobiensis), J. P. Migne

corripitur, atque in haec verba monetur: « Cum
dominos dominasque nostras extuleris, cur et nos
fideles eorum in luto delitescere sinis? Ego quippe
sum Landrada; Adrianus martyr et Julianus ipsi
quoque sunt de societate nostra. » Hanc visionem
illa viro intimavit, et, ut aut episcopus aut auctoritas
episcopi ad sublevationem eorum invitaretur rogavit.
Ille praeterito anno ita in elevatione caeterorum
questus est obsonatum, ut ei per manus haec inceptare
nimis videatur arduum. Post dies aliquot,
apparente iterum eadem visione, ab eadem qua prius
sanctimoniali secundum effigiem de negligentia corripitur,
de contemptu confunditur, « Et quae, inquit,
tot et tanta in medicos expendisti, nec curari meruisti,
si nos ex luto efferres, jam sanari meruisses. »

Et ubi, inquit illa, vos inveniemus? Sella tua, qua
ad ecclesiam gestaris, inquit, nostra irreverenter
deprimit busta; arca autem retro posita, nimium
est nobis onerosa. Et si causaris quod episcopum
aut ejus vicarios non meritis, e vicino Sarabertum
saltem presbyterum habes, et alios ad id perficiendum
viros fideles. Mane itaque quid super his facto
opus esset deliberanti adest quaedam ex gynaeceo
ejus puella, cum eadem visione referens se monitam
per haec eadem signa: ea nunc in villa Guodenghove
habitabat. Sigeburgis autem domina ejus, cui haec
demonstrabantur, a cujusque ore jurantis haec et
obtestantis nos ista decerpsimus, adhuc vivit; vivit
inquam, et praesenti duce sana et incolumis vescitur:

nobilis persona, domus ampla, rem fideliter
quaerentes scire non sinit latere. Quae cum omni
festinatione mittens presbyteros, qui haec explerent,
accersire; interim ipsa pro obtentu recuperandae
salutis non passa quiescere, fecit se ferri ad ecclesiam,
et interim a loco denominato paulatim egerere
terram. Et vix semipedem terrae eruerunt, et ecce
sanctorum cisternae in ipsa pene superficie apparebant.
Adveniunt et presbyteri quicunque fuerant
evocati, et, retectis sanctorum sepulcris, repererunt
nomina eorum exprompta in breviculis. Et dum
quaeque digna translatione adimplent pro posse,
ipsa jam dicta matrona, quae operi insistebat attentius,
subito conversa, rivos veneni et putredinis
saniem ad sextarii mensuram videt excurrisse sibi

ex cruribus. Quae admirata et de recepta sospitate
hilarior reddita, domum pedes rediit, convivium
hospitibus et domesticis opulenter apparavit, ipsa
intersedit, nec edulium aliquod fastidiens, nec vini
potionem vel alterius sorbitionis jam abhorrens.
Fert autem fama multorum et ante nos et inpraesentiarum,
hanc beatam, dum sanctimonialibus Belisiae
positis praefecta suavissimos supernae contemplationis
carperet fructus, sacratissimam virginem praeclaraeque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.