PL 139, col. 1136

Epistola ad Hugonem monachum (Heregerius Lobiensis), J. P. Migne

appareat, et pragmatica ipsius omnem veritatem contineat.
Sexto, de sancta cruce, quam quidam putant
nisi post conversionem Constantini et tempore
S. Sylvestri non esse inventam; sed Sylvestro antecessit
Melchiades, Melchiadi Eusebius, qui inventionis
ejus celebritatem praecipit in decretalibus suis
observandam, utpote suo tempore inventam V Nonas
Maii.
Septimo, de probroso Arii interitu, quasi tempore
Constantii filii Constantini secundum historiam
ecclesiasticam exstitit, sub Alexandro episcopo suo
esse non potuit. Obitus enim Alexandri obitum praecessit
Constantini annis VIII. Athanasius namque,
qui Alexandro successit, primum exsilium apud

Treverim, jussu Constantini, non Constantii, pertulit,
quando cum Maximino episcopo Treverorum et
Servatio Tungrorum et aliis multis Coloniensi synodo
interfuit, ubi Ephrata ejusdem civitatis episcopus
damnatus fuit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.