PL 139, col. 1155
Vita S. Remacli (Notgerus Leodiensis), J. P. Migne
fuit, in quibus usque in hunc diem Christo servientium
agmina increscunt. Discipulorum plurium pater
fuit et institutor, quorum ut ille Christo lucratus
est animas, sic et ipsi, et eorum successores, multorum
animas ad Christum adduxere; quorum sane
merita in illum redundant. In iis fuit beatus Theodardus,
ab eo procul dubio disciplinis ecclesiasticis
informatus, quippe quem sibi successorem designavit:
qui ad extremum martyr abcessit e vita. Itemque
sanctus Lambertus, qui itidem sua tempestate
martyrem egregium se exhibuit. Beatus quoque
Adelinus, in Aquitania natus, et peregrinationis
ejus, ut fertur, comes: qui ei quandoque in loco
secreto digna Deo studia et opera exercenti per visum
apparuit, vultu venustus, capillis reverendus,
statura reliqua praestantissimus, futuraeque conversationis
et perpetuae quietis locum, fontemque humanis
usibus opportunum indicavit. Quae res hodieque
omnibus minime obscura est quando in eodem
loco corpore quiescit, et spiritu praesens, innumera
illic quotidie credentibus beneficia praestare non
cessat.
VI.
Porro autem in sancti Trudonis electione
non difficulter potest animadverti qua intentione
sanctus vir causis et custodiae Dominici
gregis invigilaverit, quam ei non defuerit prophetiae
spiritus, quam denique in illo, magno
Christi amore flagrante, cupiditates omnes exstinctae
fuerint. Pastorali ille sollicitudine parochiam suam
pro more visitabat, et quos poterat, e luporum faucibus
extrahebat, summoque pastori lucri facere
conabatur. Bonis adminiculo erat, ut fierent meliores:
desides atque torpentes, ut ad meliorem se
frugem reciperent, hortabatur. Interea sanctus
Trudo, etiamnum puer, primos jam virtutis fructus
proferebat. Cumque is superbi sanguinis multa generositate
polleret, major tamen ei divini amoris et
virtutum ardor atque studium inerat adeo ut quandoque
voto se obligaret, si Christo opitulante sacras
didicisset litteras, se in fundo suo ecclesiam aedificaturum,
illic perpetuo Domino serviturum, et
quos posset, ad Dei cultum et ministerium sibi
socios aggregaturum. Atque eo flagrans desiderio,
nocturna visione afficitur, et angelica consolatione
hunc in modum confirmatur: « Noveris, frater,
inquit angelus, ea vota quae Christo puer nuncupastis
illi esse grata, precesque illum admisisse tuas:
nec dubites quia quod praeveniens tibi aspiravit,
etiam adjuvando sit pro secuturus, et affectum perducturus
in effectum. Ille inquam, sapientia sua
imbuet cor tuum; et erudiet te praeceptis suis, et
legem hanc inscribet pectori tuo. Porro autem etiam
ad ecclesiasticae dignitatis munia eveheris, multosque
Christo et Ecclesiae ejus filios tuis verbis et
exemplo generabis. Atque ut de his certior officiaris,
beatum Remachum adito, qui non procul hinc
abest. Illi Deus revelavit quid tibi faciendum sit.
Ille diriget gressus tuos, quo tu tantopere aspiras. »