PL 139, col. 1157
Vita S. Remacli (Notgerus Leodiensis), J. P. Migne
autem beato Trudoni in sua dioecesi praedicare
verbum Dei, missas in quibus vellet ecclesiis
celebrare, denique oratorium, ut promiserat, in
proprio fundo exstruere. Permansit igitur aliquandiu
apud eum, vivens sanctissime, ac tandem, episcopali
percepta benedictione, natale revisit solum, et
quod jam pridem animo conceperat, re ipsa effecit,
oratorium exstruens in praedio suo, ubi multos Deo
servituros collegit, atque ad extremum a beato Remaclo
ejus oratorii consecrationem et petiit et
impetravit; in quo etiam post multifarios hujus
vitae labores tumulatus est, et permulta illic perpetrans
miracula, usque in hodiernum diem commoda
illic efficit habitacula monachorum.
IX.
Libet hic paucis considerare quam in beato
Remaclo, ut diximus, cupiditatum omnium ignis
consopitus fuerit, quam ille omnium nostrae aetatis
sacerdotum merita excesserit, omnes nostri temporis
episcopos sui comparatione damnarit; quibus si
forte is casus offeretur, qui beatissimo viro oblatus
fuit, secus procul dubio facturi videntur: non solum
non hortaturi homines pios, ut facultates suas
non suae, sed alteri ecclesiae donent; sed etiam,
si qui ultro id facere velint eos dehortaturi potius,
atque ut sibi eas largiantur persuasuri, non sine
fraude aliorum, quod pace eorum dixerim. Quod sane
quanto in nobis est culpandum magis, tanto meritum
beati Remacli, id plane recusantis, majori est laude et
praedicatione efferendum. Et haec quidem de sancto
Trudone aliquanto fusius commemorare voluimus,
ut etiam prophetiae donum beato Remaclo non defuisse
ostenderemus. Cum enim Trudo ab ipso primum
recederet, Metim petiturus, propter viliorem
habitum ejus domestici beati Remacli illum contemnentes,
moleste ferebant, quod hominem tam male
vestitum apud se collegisset episcopus. Id vero ille,
ex divina revelatione cognoscens, severissime eos
objurgavit: sed cum eos poeniteret id fecisse, in
gratiam illos recepit, admonens ut deinceps cautiores
essent. Sed de his alias.
X.
Quam vero post haec sancte et religiose Remaclus
vixerit, quis satis commemorare queat? Quis
ejus erga commissum sibi gregem sollicitudinem
explicet? Monebat omnes, ut a blandientis mundi
lenociniis sibi carerent, a curis mundi hujus se
subducerent, fraternae paci et concordiae studerent,
viam mandatorum Dei inoffenso pede tererent,
mundum et ejus cupiditates fastidirent, et ceu feni
florem brevi exarescentem promptis animis calcarent,
coelestia mente et actione consectarentur et
appeterent. Cumque in his versaretur, majori coepit
ardere desiderio liberius vacandi Deo, ut posset
quam suavis sit Dominus gustare. Optabat vero aliquam
sibi rationem ostendi, quo facilius id obtineret.
Per id tempus Sigebertus rex loca divino cultui
mancipanda in quibus non erant locis, cum
ingenti animi devotione condebat; condita vel a se
vel superiorum temporum regibus, benignissima largitate
et opibus sustentabat, atque ne debitus Deo