PL 139, col. 1507

Epistolae et diplomata (Sergius IV), J. P. Migne

de villa Tarteria cum decimis et primitiis suis.
Ecclesiam Sancti Andreae in villa Batturga, et ibidem
alodem. In villa Telone ecclesiam Sancti Vincentii
quae sita est in pujo cum alode suo, et in
eadem villa alodem alium. Et in valle Baritana,
in villa Monteliano alodem cum ejus finibus et adjacentiis;
et in villa Bar alodem cum ejus finibus
in plurimis locis; et in comitatu Urgellitano, in
villa Cabrils alodem qui fuit de Undiscolo monacho.
Quaecunque autem habet idem coenobium in praedictis
comitatibus seu locis, statuimus atque decernimus
jure perpetuo possidenda, et absque ullius
inquietudine tenenda. In comitatu vero Cerdaniae
villam quam vocant Rivolorto, cum finibus et terminis
suis; similiter villam de Montenigro cum

ecclesia Sancti Stephani cum decimis et primitiis
suis; sed et in comitatu Bergitano villam Spiojiolam
cum ecclesia Sancti Clementis, cum decimis et
primitiis et omnibus ad se pertinentibus rebus, et
alodem de Cleirano, atque in Petra furno, et in
Herenna, et in Viver de Castraserras alodem qui
fuit de Onia monacho; et in Wardia alodem et
ecclesiam Sanctae Mariae cum suis rebus, et alaudem
in villa Crosilios; item in valle Confluente, in
villa Astoer, et in Aspicano, et in Penedes alodem.
In villa Fenestret, et in Saorla, et in Vincano, et
in Vilella, et in Rigerdano, et in Vallils, et in Arenianes,
et in Ghuvianas, in his omnibus alodes, et
villare Erzillano alodem qui fuit de Durando
presbytero, vallem Stabiam, cum ecclesia Sancti

Andreae cum decimis et primitiis suis: in eadem
valle villas cum terminis et finibus, silvis et montibus;
item Vallem Magnam cum ecclesia Sancti
Vincentii cum decimis et primitiis, cum terminis
et finibus, silvis et collibus ad eamdem vallem
pertinentibus: Alodem de Bula cum terminis et
finibus, et alodem de Insula seu de Ragollella atque
de Nisiago et de villa Milliarios, et de Sancto Felice
superiore, seu de Sancto Felice subteriore: item
alodem de Valletorta, et de Locas et de Curbaria.
Et in locum quem vocant Insulas, terras et vineas;
et alodem de Valleventosa; et in pugio Buscano,
et in valle Asperi alodem de Vernedas, et in Molledil,
et alodem de Crodos, et de Salvaticos, et de villa
Paladolo: et in comitatu Rosselionensi in villa Tiviro

alodem cum finibus et terminis, et alodem de
fonte Centuria, et de Reliano, et in villare Milano
alodem qui fuit de Bonisilio; itemque alodem
Basoni cum ecclesia Sancti Vincentii cum decimis
et primitiis cunctisque rebus ad se pertinentibus,
cum finibus et terminis suis, et alodem de Caucanet,
alodem de Petra-Calce cum terminis et
adjacentiis suis, et in villa Turilias, et in Sancto
Laurentio, et in Judegas, et in Caldarios et alodem
da Berchal: item in comitatu Feniolitensi, in valle
Sauriniani villam quam nuncupant Valletam ad integrum
cum finibus et adjacentiis suis, cum ecclesia
Sancti Michaelis et ecclesia Sancti Petri, quae est in
Tabernullas cum suo alode, et alios alodes in eadem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.