PL 139, col. 1523

Epistolae et diplomata (Sergius IV), J. P. Migne

Mariae positum in territorio Pinnense in loco, quod
Mosano dicitur; enimvero et monasterium aliud
consecratum in honorem S. Dei genitricis Mariae
in loco, qui dicitur Duas basilicas. Item et alia
cella S. Mariae juxta fluvium Trinio, quoniam quidem,
et cella S. Sossii in Liburia, locusque Pantano
cum integro ipso Waldo pertinente ipsi monasterio
S. Vincentii, quod habet fines de prima parte via
antiqua, qui venit ad ducenta, qui decernit inter
haec, terra, seu Waldo, et alia terra, et Waldo, qui
fuit praedicti monasterii, et terra alia ipsius monasterii,
et qualiter demergit via antiqua, qui vadit
ad ipsa piscina jam dicti monasterii, et demergit
via ipsa inter ipsas terras, et Waldo jam dicti monasterii,
et terra alia ipsius monasterii, quae dicitur

de Tortora, et terra de hominibus, qui ibi affines
sunt, et sicut incipit super ipsa piscina, et qualiter
revolvit super ipsa terra de eodem Waldo, et eadem
terra de Tortora, et vadit ad ipsum Pantano praedicti
monasterii, et perrexit per ipsum Pantanum,
et Silva, et palude usque in ipso frigido. De quarta
vero parte sine jam dicto frigido, et jam dicto
laneo etiam una cum aliis monasteriis et cellis cum
casis et casalibus, cum servis et ancillis utriusque
sexus ibidem residentibus, vel cum omnia et in
omnibus suis pertinentiis tibi, tuisque successoribus
abbatibus, qui ibidem in tempore fuerint. Concedimus
ut sub jurisdictione sanctae nostrae cui Deo
auctore deservimus Ecclesiae vobis attinendum
nullius alterius Ecclesiae jurisdictionibus submittantur.

Pro qua re piis desideriis faventes, ac nostra
auctoritate quod exposcitur, mancipamur. Et
ideo concedimus vobis vestrisque successoribus
abbatibus licentiam apostolicae sedis nostrae, ut
quamlibet Christianitatem indigentibus in praedicto
vener. monasterio, qualis episcopus vobis ad invitandum
jure volueritis habendi potestatem omnino
concedimus ad Ecclesias confirmandas, seu abbatem
consecrandum. Etiam similiter ordinationem de subdiaconibus,
et diaconibus seu presbyteris per tempora
faciendum, et ad omnem gradum ecclesiasticum
ibidem in tempore adimplendum. Protestamur etiam
nullus episcopus exinde debeat subdiaconum, diaconum,
seu presbyterum ad suum concilium provocare,

nisi sua fuerit voluntas, aut abbatem, vel
monachum nullo modo judicare, vel excommunicare.
Volumus etiam et apostolica injungimus auctoritate
vobis vestrisque successoribus abbatibus, qui ibidem
in tempore praeordinatus fuerit de qualicunque
Ecclesia sacerdos, vel clerici venerint ad habitandum,
aut in conversatione fratrum, sive monachicum
suscipiendi habitum, se contulerit, statim
recipiendi; chrisma vero et oleum sanctum a quali
episcopo vobis voluntas fuerit, impetrandi. Liceat
semper et secundum, ut diximus, sub apostolicam
nostram potestatem, et omnem cujuslibet Ecclesiae
sacerdotem in praefato ven. monasterio ditionem
quamlibet habere hanc auctoritatem, praeter sedem
apostolicam prohibemus, ita ut, nisi ab abbate monasterii

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.