PL 139, col. 375

Epistola ad S. Adelbertum (Thietpaldus Tegernseensis), J. P. Migne

Novi, praesul verende, nihil sanctitatem vestram
philosophicae compilationis a mei pauxillitate exigere;
sed si qua in re sunt, simplici potius veritate
cudere velle, minime recordans quia stultam fecit
Deus sapientiam mundi hujus, postquam exsiccavit
fluvios Ethan. Prae dulcitudine enim decem chordarum
Davidis, intromittentisque Dei, quantum ex
me, suis, pene oblitus sum totidem Categoriarum
Aristotelis. Quocirca elegi abjecta quasi et mediocria,
cui ad unguem labra non maduere Pegaseo
fonte, Domino meo praesentare, magis quam in quibus
tantum inhonestius caderem, scrupulosius insudare.
Si fatuus dicor remordens circuitum, gratias

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.