PL 139, col. 404

Vita S. Abbonis (Aimoinus Floriacensis), J. P. Migne

faciat, in quibus quadrangulis quatuor nomina erectim
posita leguntur: in duobus quidem Otto et Caesar,
in aliis vero Abbo et abba, quae minio scripta, licet
separatim hoc sonent, tamen cum aliis versuum litteris
in ordine rediguntur ( vide infra ).
Sed et idem venerabilis Abbo ad Odilonem Cluniacensium
abbatem venerabilem, sanae et religiosae
vitae virum, scribens, quid capitula erae sive
adnotata, quae in Evangeliis habentur, inter se
discrepent; quidve de aperta satis enodatione
declarat. Existunt et alia ad alios hujus sancti patris
scripta, quae, ne lectori fastidium generent, nunc
interim tegantur per silentium. Unum illud non
omittendum, quod cyclos annorum incarnationis
Dominicae, ab incarnati Verbi initio ad sua usque

tempora, juxta veracem Evangeliorum fidem correxit
atque ad annos postea circiter mille quingentos
nonaginta quinque dilatavit. Cujus operis praefatiunculam,
fratribus ac filiis suis, nobis scilicet
Floriacensibus consignans monachis, mentionem
facit anni transitus sanctissimi patris Benedicti.
CAP. XIV.
Leprosus ab eo sanatus. --Sufficiat
jam nunc laudem fidelis linguae ejus, stylique politi,
quantum possibile fuit, deprompsisse elegantiam;
illud celebri fama in populos propalare dignissimum,
nequaquam hunc beatum virum a Deo expertem
miraculorum relictum, dum adhuc carne praesens
incoleret saeculum. Quin potius ejus sibi monstravit
placuisse vitam quam miraculis voluit esse insignem.
Eadem autem tempestate fuit quidam homo quem

dira leprae perfuderat macula. Hic admonitus est
per somnium uti ab hoc Dei homine suae sanitatis
quaereret auxilium. Qui, veritus per seipsum accedere
ad eum, quemdam boni testimonii optimaeque
conversationis adiit monachum, nomine Elisiernum,
[ Boscio male, Elizerium], huic eidem sancto familiarissimum.
Illi ergo suae necessitatis exponit causam,
manifestataeque visionis modum. Revelatum
quippe sibi fuisse aiebat debere eumdem Christi
famulum aqua exorcizata manus abluere, quam videlicet
aquam ipse aeger suscipere deberet, languentiaque
membra perfundere. Audiens haec monachus
primo detrectavit fidem ejus adhibere dictis, simulque
eum his coepit objurgare verbis: « Cur, inquiens,

o homo, nos tentatum advenis, somniorum tuorum
deliramenta pro veris inferendo? Noli, noli falsis
tuis adulationibus nostras mentes seducere velle. »
Tum aegrotus persancte dejerat se nullam fallaciae
nebulam praetendere, quin potius vera allegare.
Abiit ergo frater ille ad hunc de quo sermo vertitur
ter beatum, et divinum, quod a languente audierat,
ei pandit oraculum. At ille paulo commotior et
indignantis vultu expresso, peneque illacrymans:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.