PL 139, col. 96

De geometria (Gerbertus Auriliacensis), J. P. Migne

Quod si item eumdem pedem solidum efficiens parem
longitudini latitudinique ei altitudinem superimponis,
hicque per quatuor lineares super adjectae
altitudinis palmos sedecim planitiei constratos multiplices,
in solido nimirum pede, sexaginta quatuor
solidos palmos reperies, quod a quolibet poterit facilius
intelligi quam in palmo describi. Sic itaque

linearis pes lineares palmos quatuor, constratus sedecim
constratos, solitus sexaginta quatuor solidos
palmos recipit, eademque in caeteris mensuris ratio
multiplicationis juxta cujusque quantitatem observetur.
CAPUT II. De vocabulis et quantitate mensurarum ab antiquis inventarum.
Mensurarum autem vocabula ab antiquis inventa,
et in usu posterorum hactenus reservata, ferme haec
sunt: digitus, uncia, palmus, sextaque; quae et dodrans,
pes, laterculus, cubitus, gradus, passus, pertica;
quae et decempeda, actus minimus, clima,
porca, actus quadratus; qui et agripennus, seu aripennus,
jugerum, seu juger, vel jugus, centuria,
stadium, milliarium, leuca. Quorum quantitas singulorum

primum juxta lineares mensuras videatur, ut
postmodum ad constratas solidasque commodius
traducatur.
Digitus est minima qua in agris metiendis antiqui
utebantur mensura, continens hordei quatuor
grana, in longitudinem scilicet continuatim disposita.
Non autem quorumcunque hominum digitos, qui
utique multum dispares sunt, passim accipias oportet,
sed spatium quod latitudo digiti alicujus mediocris
illius temporis hominum transversim occupabat,
pro longitudine certa geometricalis digiti
uniformiter teneas. Idemque de palmo, pede, cubito,
et caeteris ejusmodi faciendum est.
Uncia, juxta antiquiores tres, digitos recipit. Sed

quia cujuslibet rei duodecima pars uncia dicitur,
posteriores unum tantum digitum et tertiam digiti
partem unciae deputavere, ut pedis, qui sedecim digitis
constat, pars duodecima possit existere. Nam
as et triens 16 sunt.
Palmus autem, quarta pars pedis, quatuor digitos
recipit, uncias autem tres. Dictus autem palmus a palma,
id est, a manu extensa, quae quatuor digitis
constat.
Sexta, quae et dodrans, habet digitos duodecim,
uncias novem, palmos tres. Dictus autem dodrans,
quod ab integro pede dempto quadrante constet.
Pes continet digitos sedecim, uncias duodecim,
palmos quatuor, sextam unam, tertiam ejus; cujus
mensura in quibuslibet metiendis usitatior est.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.