PL 14, col. 32

Vita Sancti Ambrosii (Paulinus Mediolanensis), J. P. Migne

incognita erant, in tantum ut supra ipsorum sepulcra
ambularent omnes, qui vellent ad cancellos
pervenire, quibus sanctorum Naboris et Felicis
martyrum ab injuria sepulcra defendebantur. Sed
ubi sanctorum martyrum corpora sunt levata, et in
lecticis posita, multorum ibi satanae aegritudines
perdocentur. Caecus etiam Severus nomine, qui
nunc usque in eadem basilica quae dicitur Ambrosiana,
in quam Martyrum corpora sunt translata,
religiose servit; ubi vestem martyrum attigit, statim
lumen recepit. Obsessa etiam corpora a spiritibus
immundis curata, summa cum gratia domum
repetebant. Sed iis beneficiis martyrum in quantum
crescebat fides Ecclesiae catholicae, in tantum Arianorum
perfidia minuebatur.

15.
Denique ex hoc tempore sedari coepit persecutio,
quae Justinae furore accendebatur; ut Sacerdos
de Ecclesia pelleretur. Tamen intra palatium
multitudo Arianorum cum Justina constituta deridebat
tantam Dei gratiam, quam Ecclesiae catholicae
Dominus Jesus meritis martyrum suorum conferre
dignatus est: venerabilemque virum Ambrosium
narrabat pecunia comparasse homines, qui se vexari
ab immundis spiritibus mentirentur; atque ita ab
illo, sicut et a martyribus se torqueri dicerent. Sed
hoc Judaico ore loquebantur Ariani, suppares scilicet
eorum; illi enim de Domino dicebant, quoniam in Beelzebuth principe daemoniorum ejicit daemonia [(Luc., XI, 15)]
:
isti de martyribus, vel de Domini Sacerdote
loquebantur, quod non Dei gratia, quae per

ipsos operabatur, immundi spiritus pellerentur; sed
accepta pecunia se torqueri mentirentur. Clamabant
enim daemones: Scimus vos martyres; et Ariani
dicebant: Nescimus esse martyres. Jam hoc et in
Evangelio legimus, ubi dixerunt daemones ad Dominum
Jesum: Scimus te, quia sis Dei Filius [(Marc., I,
24)] ; et Judaei dicebant: Hic autem unde sit, nescimus [(Joan., IX, 29)]
.
Sed non hic testimonium accipitur
daemonum, sed confessio; unde miseriores Ariani
vel Judaei, ut quod confitentur daemones, illi negent.
16.
Deus tamen qui gratiam Ecclesiae suae augere
consuevit, non passus est diu insultari a perfidis
sanctis suis. Unus itaque ex ipsa multitudine subito
arreptus a spiritu immundo, clamare coepit ita torqueri
eos, ut ipse torquebatur, qui negarent martyres,

vel qui non crederent in Trinitatis unitatem,
quam docet Ambrosius. At illi hac voce confusi, qui
converti debuerant, et dignam tali confessione agere
poenitentiam, in piscinam demersum hominem necaverunt,
perfidiae homicidium adjungentes; deduxit
enim illos ad hunc finem digna necessitas. Sanctus
vero Ambrosius episcopus majoris humilitatis vir
factus, donatam sibi a Domino gratiam reservabat,
crescebatque quotidie fide et amore coram Deo et
hominibus.
17.
Per idem tempus erat quidam vir de haeresi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.