PL 140, col. 1064

Quomodo initianda sit synodus (Auctor incertus), J. P. Migne

corrumpat, sed junge nos tibi efficaciter solius
tuae gratiae dono, ut simus in te unum, et in nullo
deviemus a vero: quatenus in nomine tuo collecti,
sic in cunctis teneamus cum moderamine pietatis
justitiam, ut et hic a te in nullo dissentiat sententia
nostra, et in futuro pro bene gestis, consequamur
praemia sempiterna. Per.
Tunc diaconus codicem canonum in medium proferens
capitula de Conciliis agendis pronuntiet, id est,
ex concilio Toletano. Finitisque titulis, et cunctis in
ordine sedentibus haec admonitio ab episcopo, vel, si
voluerit, a diacono legatur:
Ecce, sanctissimi fratres, praemissis Deo precibus
fraternitatem vestram cum pia exhortatione convenio,
et per divinum nomen obtestor, ut ea quae a

nobis de Deo, et sacris ordinibus, vel nostris moribus
vobis fuerint dicta, cum summa reverentia perficere
intendatis. Quod si forsitan aliquis nostrum
aliter quam dicta fuerint, senserit sine aliquo scrupulo
contentionis, in nostrum omnium copulatione
ea ipse de quibus dubitaverit conferenda reducat:
qualiter, Deo mediante, aut doceri possit, aut doceat.
Deinde vos simili obtestatione conjuro, ut nullus vestrum
in judicando, aut personam accipiat, aut quolibet
favore, aut munere pulsatus a veritate discedat.
Sed cum tanta pietate quidquid coetui se judicandum
intulerit retractate, ut nec discordans contentio ad
subversionem justitiae inter nos locum inveniat, nec
iterum in perquirenda aequitate vigor nostri ordinis,
vel sollicitando tepescat.
Post hanc exhortationem quisquis clericorum velit
conferat querelam. Et admonendi sunt ut nullus ad
synodum veniat non jejunus, vel a coetu communi secedat
antequam generalis secessio adveniat. Et sic
quoque synodus primi diei solvatur.
Secunda die, quando episcopus, vel ejus vicarius
synodum ingreditur, in loco suo stans dicat:
Dominus vobiscum.
Oremus. Deus, qui nobis in famulis tuis praesentiae
tuae signa manifestas, mitte super nos spiritum charitatis,
ut in adventu fratrum conservorumque nostrorum
gratia nobis tuae largitatis augeatur. Per.
Postea legatur Evangelium ita ut in priori die.
Designavit Dominus et alios septuaginta duos.
Deinde dicat episcopus, vel ejus vicarius, preces
sicut in priori die.
Sancta Maria, et omnes sancti, et sic caetera.
Tunc omnes prostrati decantent psalmos istos pro
regis nostri, et aliorum sui regni primatum sospitate.
Domine, quid multiplicati sunt qui tribulantur.
Exaudiat te Dominus in die tribulationis.
Deus, auribus nostris audivimus.
Cum Kyrie eleison, et Pater noster, cum precibus
istis:
Domine, salvum fac regem.
Esto ei, Domine, turris fortitudinis.
Salvum fac populum tuum, Domine.
Fiat pax in virtute tua.
Exsurge, Domine, adjuva nos.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.