PL 140, col. 219

Bulla de canonizatione S. Cunegundis (Innocentius III), J. P. Migne

Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabili
fratri Theumoni episcopo, et dilectis
filiis capitulo Babenbergensi salutem et apostolicam
benedictionem. Cum secundum evangelicam veritatem [(Matth. V, 15)]
nemo accendat lucernam et ponat
illam sub modio, sed super candelabrum, ut omnes
qui in domo sunt videant; pium pariter et justum
est, ut quos Deus merito sanctitatis coronat et honorat
in coelis, nos venerationis officio laudemus et
glorificemus in terris: cum ipse potius laudetur et
glorificetur in illis, qui est laudabilis et gloriosus in
sanctis. Pietas enim promissionem habet vitae quae
nunc est, et futurae, dicente Domino per Prophetam: Dabo vos cunctis populis in laudem, gloriam et honorem
[(Deut. XXVI, 19)] ;
et per se pollicente: Fulgebunt
justi sicut sol in regno Patris eorum [(Matth. XIII, 43)]
.
Nam ut suae virtutis potentiam mirabiliter manifestet,
et nostrae salutis causam misericorditer operetur,
fideles suos, quos semper coronat in coelo, frequenter
etiam honorat in mundo, ad eorum memorias
signa faciens et prodigia, per quae pravitas confundatur
haeretica, et fides catholica confirmetur.
Nos ergo, charissimi, quantas possumus, etsi non
quantas debemus, omnipotenti Deo gratiarum referimus
actiones, qui in diebus nostris, ad confirmationem
fidei catholicae et confusionem haereticae pravitatis
evidenter innovat signa, et miracula potenter
immutat, faciens eos coruscare miraculis, qui fidem
catholicam tam corde quam ore, necnon et opere

tenuerint.
Inter quos beatae memoriae Cunegundis, Romanorum
imperatrix Augusta, quae degens olim in mundo
magnis meritis praepollebat, nunc vivens in coelo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.