PL 141, col. 28
Historiae (Ademarus Cibardi), J. P. Migne
velud capud et originem puriorem esse, rivulos autem
ejus, quanto longius a fonte recesserint, tanto
turbulentos et sordibus ac immundiciis corruptos.
Et ait domnus rex Karolus: Revertimini vos ad fontem
sancti Gregorii, quia manifeste corrupistis cantilenam
aecclesiasticam. Mox petiit domnus rex Karolus
ab Adriano papa cantores, qui Franciam corrigerent
de cantu. At ille dedit ei Theodorum et
Benedictum Romae aecclesiae doctissimos cantores,
qui a sancto Gregorio eruditi fuerant, tribuitque
antiphonarios sancti Gregorii, quos ipse notaverat
nota Romana. Domnus vero rex Karolus, revertens
in Franciam, misit unum cantorem in Metis civitate,
alterum in Suessionis civitate; praecipiens, de omnibus
civitatibus Franciae magistros scolae antiphonarios
eis ad corrigendum tradere, et ab eis discere
cantare. Correcti sunt ergo antiphonarii Francorum,
quos unusquisque pro arbitrio suo viciaverat
vel addens vel minuens; et omnes Franciae cantores
didicerunt notam Romanam, quam nunc vocant
notam Franciscam, excepto quod tremulas vel vinnolas
sive collisibiles vel secabiles voces in
cantu non poterant perfecte exprimere Franci, naturali
voce barbarica frangentes in gutture voces
pocius quam exprimentes. Majus autem magisterium
cantandi in Metis civitate remansit; quantumque
magisterium Romanum superat Metense in arte cantilenae,
tanto superat Metensis cantilena ceteras
scolas Gallorum. Similiter erudierunt Romani cantores
supradicti cantores Francorum in arte organandi.
Et domnus rex Karolus iterum a Roma artis
grammaticae et computatoriae magistros secum
adduxit in Franciam, et ubique studium litterarum
expandere jussit. Ante ipsum enim domnum
regem Karolum, in Gallia nullum studium fuit liberalium
artium. Per ipsos dies paschae venerunt
Romam ad domnum piissimum regem Karolum
missi Tassilonis ducis . . . . . Franciam cum gloria reversus
est, adducens secum cantores Romanorum
et grammaticos peritissimos et calculatores . . .
9.
[( Ann. Laur. a. 788.)] . . . Similiter filius
ejus Theudo judicatus est, et monachi ambo
facti sunt in Olto monasterio, ubi sanctus Bonefacius
requiescit . . . . .