PL 141, col. 309

Tractatus contra Judaeos (Fulbertus Carnotensis), J. P. Migne

in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum [(Deut. XII, 13)]
,
et de jam facta electione tribus et
loci canit rex Dei psaltes dicens: Repulit tabernaculum
Joseph et tribum Ephraim non elegit, sed elegit
tribum Juda, montem Sion quem dilexit [(Psal. LXXVII,
67)]
. De hoc itaque vaticinans patriarcha et pro
fine ejus adventum Messiae significans, breviter loquebatur
dicens: Non auferetur sceptrum de Juda et
dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et
ipse erit exspectatio gentium, sed sensus istius
prophetiae sic accipiendus est, ac si paulo pluribus
verbis explicaretur hoc modo: Domus Juda,
quae nunc modica est et peregrina, crescet olim in
populum magnum, et habebit in terra promissionis
Dominicae patriam suam et reges sive duces ex genere

suo: nec tolletur postea regimen sive ducamen
ipsius populi, de manu sui generis, ita ut transmutetur
in manum alieni rectoris, donec veniat Christus.
Cum ergo videritis, o Judaei, sceptrum Juda in manu
regis alienigenae transmutatum, hoc certo signo
Christum venisse cognoscite. Nec exspectetis ulterius
temporale regnum quod transiit, sed gaudete perpetualiter
conregnare Christo qui venit. Hujus itaque
prophetiae veritatem effectus rerum evidenter est
consecutus. Postquam enim Deus in terra promissionis
elegit sibi locum regni sacerdotalis, sicut
praescripserat Moyses, et sic David postea factum
esse cecinit, non fuit in sorte tribus Juda rector nisi
de genere legitimo usque ad tempus Herodis alienigenae
qui post Hircanum regnavit Hierosolymis sub

Caesare Augusto. Quo tempore natus est Dominus
Jesus in Bethlehem Judae. Sed ex illo tempore ablatum
est sceptrum de Juda temporale, et dux de femore
ejus. Ex tunc igitur prophetica veritate constat,
venisse Christum qui regnaturus erat in aeternum.
Christum etiam demonstrat venisse cessatio
veteris sacrificii facta in adventu ejus, sicut prophetaverat
Malachias his verbis: Non est mihi voluntas
in vobis, dicit Dominus omnipotens, et sacrificium non
accipiam de manibus vestris, quia ab oriente sole, usque
ad occidentem, nomen meum clarum factum est
in gentibus, in omni loco offertur nomini meo sacrificium
mundum, quoniam magnum nomen meum in
gentibus, dicit Dominus omnipotens [(Malach. I, 10)]
.
Huic prophetiae aliorum abunde praesagia consonabant.
Sed cum Judaei nullatenus eis acquiescere
vellent, sed semper inhiarent jugulare victimas, et
comedere carnes, compescuit Dominus superstitionem
ipsorum magna vi, extrudens eos de loco regni,
in quo solo, et nunquam alibi sacrificare concesserat
eis lex. Sicque tandem persenserunt inviti verum
esse praesagium defuncti sacerdotii sui, cum neque
extra haberent sacrificandi licentiam, nec intra
sua quondam moenia facultatem. Transacto itaque
veteri sacerdotio, quod ad tempus fuerat institutum,
successit novum atque sempiternum Christi sacerdotium,
de quo Psalmista praedixerat: Juravit Dominus
et non poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum,
secundum ordinem Melchisedech [(Psal. CIX, 4)]
.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.