PL 141, col. 316

Tractatus contra Judaeos (Fulbertus Carnotensis), J. P. Migne

prophetiam hanc ad finem talium rectorum
respicere, quales certum est usque in finem saeculi
perdurare.
His ita refutatis, de hac objectione refutati Judaei
transeunt ad alteram, dicentes: « Non credimus venisse
Christum, quia sceptrum de Juda non putamus
ablatum. Quis scit enim utrum in aliqua parte
mundi sit congregata multitudo Judaeorum quae
regem unctum atque sacratum habeat super se de
genere suo? » Ad hoc respondemus quod nullus
utrinque nostrum scit nec audivit in diebus nostris
Judaeum regem in ulla regione mundi regnare, sed
tamen si aliquis Judaeus regnaret in Judaea, nunc
nihilominus ablatum esset sceptrum de Juda. Per
se enim regnum Juda divisum est ab aliis regnis,

constans propria regione, quae dicitur terra Juda et
Benjamin, proprio rege, qui de tribu Juda. Et, sicut
domus quaelibet propriis partibus constat, id est
fundamento, parietibus et tecto, quarum si una defuerit,
domus esse non possit, ita regnum Juda
partibus supradictis. Nam sive patria, sive populus,
sive rex desit, regnum esse non possit. Ubi enim
pars deest, totum esse non potest; et contra, ubi totum
est, partes quoque esse necesse est. Quod si
una parte pereunte nomen totius perit, quanto magis
cunctis pereuntibus totum non subsistit? Regnum
autem Juda terram suam perdidit, quando ipsa
in manus extraneas venit; populo caruit, postquam
in omnes nationes dispersus est populus; rege vero
legitimo longe ante caruerat: sicque regnum Juda,

omnibus partibus suis amissis, regnum esse desivit;
manifestum est igitur, et ad extranea regna nihil
pertinere sceptrum de Juda, et de suo jure esse
ablatum. Quod si quis stultus putet esse vel dici
regnum Juda ubicunque regnat Judaeus super Judaeos,
refellitur et re et Scriptura. Nam cum regnarent
duo reges super gentem Judaeorum, unus in
Hierusalem super duas tribus, et alter in Samaria
super decem tribus, ille tantum vocabatur et erat
rex Juda, qui regnabat in Hierusalem; ille denique
rex Israel, qui regnabat in Samaria. Si ergo sceptrum
Juda non pertinet ad illum qui decem tribubus
Judaeorum praeest in Samaria, multo minus
pertinebit ad illum qui mendose fingitur rex esse

aliquot Judaeorum in India. Dicamus iterum: Rex
Juda est vir oriundus de tribu Juda, electus, et a
legitimo sacerdote sacro chrismate unctus ad regendum
populum qui habitat in terra Juda. Omnis
autem rex extraneus ab hac definitione alienus est.
Nullus igitur ipsorum rex Juda est. Non enim possunt
habere communem essentiam, quae non habent
communem definitionem. Porro conclusionem hanc
altera consequitur, hoc modo: Nam si de tribu Juda
legitime rex esse non poterat nisi quem sacerdos,
ipse quoque unctus atque sacratus, legitima unctione
sacraret, sacerdos autem in gente Judaeorum
non fuit, postquam chrisma perdiderunt et exsulaverunt
de loco in quo solo eis sacrificare licebat;
postquam sacerdotes qui reges unxerunt non exstiterunt,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.