PL 141, col. 37

Historiae (Ademarus Cibardi), J. P. Migne

quidem Engolismam, Willelmo vero Petrogoricam
et Aginnum, quam assumens vindicaverat propter
sororem Willelmi Tolosani, quam in matrimonium
acceperat. Tunc Franci conjurantes contra Carolum
Minorem, eiciunt eum de regno, et Odonem ducem
Aquitaniae in regno elevaverunt. Quo
tempore (888) Rodulfus rex Burgundiae cum hoste
fortissimo Lemovicinum appulit, et congregati
sunt contra eum innumerabiles hostes Normannorum,
et commisso praelio in loco qui dicitur Ad-Destricios,
usque ad internitionem devastati sunt pagani, et
exinde fugientes, non ultra fiduciam praesumpserunt
veniendi in Aquitaniam. Rodulfus autem gratias
Deo, pro cujus amore animam suam posuerat, referens,
cum magno triumpho regressus est. Et

Normanni regressi, terram vacuam repperientes,
sedem sibi in Rotomago constituunt cum principe
suo Roso. Qui factus Christianus, captivos plures
ante se decollare fecit in honore quos coluerat
deorum. Et item infinitum pondus auri per ecclesias
distribuit Christianorum in honore veri Dei, in cujus
nomine baptismum susceperat.
21.
Rannulfus quoque comes Pictavensis habuit
filium Eblum nomine. Qui Rannulfus consanguineus
erat Willelmi nobilissimi comitis Arvernis.

Summamque amiciciam cum eo et cum Roso principe

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.