PL 141, col. 41
Historiae (Ademarus Cibardi), J. P. Migne
est [( an. 930)] , et Pictavis juxta basilicam
sancti Hilarii 4. Non. Aprilis sepultus. Willelmus
quoque dux Arvernis mortuus est, ( an 919), et
filius Rannulfi Eblus Arvernis et Pictavis simul
comes promotus est. Acceptamque in conjugium
Adelam, filiam Rosi Rotomagensis, genuit ex
ea Willelmum Caput-stupae. Post mortem siquidem
Vulgrimni filius ejus Alduinus 30 annos vixit. Hic
muros civitatis Engolismae restaurare cepit. Quo
tempore [( an. 916)] Gunbaldo pontificatum agente,
repetentes Normanni crebras irruptiones per
Pictavorum terminos exercebant. Unde factum
est, ut monachi sancti Carrofi pretiosum lignum
crucis ad custodiendum Engolismae deferrent
cum diversis ornamentis ecclesiae. Et cessante
infestatione Normannica, Alduinus in civitate sua
retinere temptavit omnibus diebus supradictum
sanctum lignum, nolens reddere commendatum. Hac
de causa jussit adornare ecclesiam Salvatoris
foris muros in capite basilicae sancti Eparchii, ubi
sanctum lignum deputaret. Per annos vero septem
langore corporis multatus est ipse, et in populo ejus
ita fames vehementissima grassata est, ut, quod
actenus incompertum fuit, de vulgo unus alterum
ad devorandum exquireret, et multi alios ferro
perimentes, carnibus more luporum humanis vescerentur.
Quibus actus Alduinus necessitatibus, uno
ante mortem suam anno remisit Carrofo pretiosum
lignum per manus filii sui Willelmi cognomento
Sectoris-ferri, cum capsa aurea, quam ipse cum
gemmis construi imperaverat, ubi contulit Lubeliaco
villam; et mox cessavit plaga; et ipse post annum
defunctus 6 Kal. April. juxta patrem tumulatus
est. Post cujus mortem secundo anno (918) occisi
sunt a Bernardo in ultionem Santiae sororis suae,
quam occidere conati sunt, Lanbertus vicecomes
Martiliacensis et Arnaldus frater ejus. Willelmus
autem Sector-ferri honorem eorum restituit
Odolrico fratri eorum, qui minor natu erat, fuitque