PL 141, col. 773

Carmen ad Rotbertum regem Francorum (Adalbero Laudunensis), J. P. Migne

Corporis hic vultus, vocis moderatio nulla.
Versibus exiguis tantum tentabo dolorem.
Scripta patent celebres quae mittunt Crotoniatae (10).
Desuper est titulus, lex antiquissima, scriptus;
Praecipiunt vi cogatur quod sponte negatur:
Ut placet imperio, sic se transformet et ordo.
Rusticus ille piger, deformis et undique turpis (11)
Pulchra cum gemmis ditetur mille corona.
Juris custodes cogunt portare cucullas (12).
Orent, inclinent, taceant, vultusque reponant.
Nudi pontifices aratrum sine fine sequantur (13)
Carmina cum stimulo primi cantando parentis.
Praesulis et si forte vacet locus intronizentur (14)
Pastores ovium, nautae, quicunque sit ille.
Sit tamen hoc praesubtili ratione canendum.
Nullus episcopium divina lege peritus
Tentet, sed sacris Scripturis evacuatus,
Et studiis quem nec constrinxerit una dierum (15);
Alphabetum sapiat, digito tantum numerare (16).
Hi proceres; praeceptores hos mundus adoret (17).
Et juvet ut celebres nec reges excipiantur.
Praecipiunt coram, sed clam cum fraude susurrant.
Regula si stabilis divum permanserit ista (18),
Disciplina, vigor, virtus, mox et decor omnis
Ecclesiae fulgor pauco sub tempore verget.
Publica res quae sic, plane sic, ducitur, aeque
Legibus exstinctis in pace sepulta quiescet (19).
Luxus et incestus, furtum tunc crimina stabunt.
Libertas delinquendi, tunc crimina stabunt
Excluduntur et hi quos sola scientia comit (20),
Christi conservos, et quos sapientia nutrit,
Et quibus apparent introductoria sanae
Doctrinae, quae depromit post terga cicatrix:
Sacrae si magnus fidei surrexerit error,
Omni censura conventus sint alieni,
Consultu regis hi praecidantur ab omni ( sic ),
Omnibus egressis thalamum post ostia servent (21)
Hoc solum rutilo praeceptum scribitur auro,
Ut procurator regis, mundana ministrans (22),
Sit piger, ignavus, modica virtute repletus.
Hic aliena petat, repetat sua nil tribuendo,
Et jugiter maneat divisus sorte jugali (23):
Ni regis haeredipetae non spes sibi constet (24).
Est antiqua patrum, tradunt cum sueta, voluntas,
Ut casti, sobrii sint custodes thalamorum.
Qui nescit molere, regi sit charior ille:
Caesaris his majora jubet descriptio Magni (25)
Deviet ille sacer de sede monasticus ordo:
Uxores ducant pulchras, et praelia tentent.
Territus edictis, meditans quo tendere possem
(Rectores rerum placet accersire mearum (26).)
Omnia, singultu guttur quatiente, revolvi,
Legibus e patriis credens omnino remota,
Priscis temporibus quia non audita fuerunt,
Usibus exceptis procuratoribus aptis
Mittere proponunt mox explorare magistrum;
Gallia fert monachos quos Patrum regula nutrit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.