PL 141, col. 779
Carmen ad Rotbertum regem Francorum (Adalbero Laudunensis), J. P. Migne
Mens humana Deo semper vicina videtur.
Non se nosse valet, qui non vult scire supra se.
Illa potens est Hierusalem (puto) visio pacis,
Rex regum regit hanc, Dominus dominatur et illi.
Ejus cum partes sibi dividit, est in idipsum.
Porta nitens aliquo non clauditur ulla metallo.
Hic muri sunt absque petris, lapides sine mur
Vivi sunt lapides: aurum vivit platearum.
Splendidius rutilans obryso creditur auro,
Civibus angelicis, hominum struitur quoque turmis (66).
Pars quaedam regnat, quaedam pars altera sperat,
Hoc tantum scio, sed super his majora requiro.
P.
Assiduus lector sibi plurima nosse peroptat,
Torpens et tardus, solet immemor esse priorum.
Rex Augustini libros, dilecte, revolve (67):
Urbs excelsa Dei quae sit dixisse probatur.
R.
Inco, precor, mihi dic, praesul, qui sint ibi latus (68):
Princi pares, et si qui sunt et in ordine, patus.
P.
Quaere Dionysium, qui dicitur Areopagita (69):
Ille duos super his desudat scribere libros
Praesul, et ille sacer loquitur Gregorius inde (70),
Job magnae scrutans fidei Moralia regis.
Idem, sermonem complens, explanat aperte (71);
Hic et Ezechielis super his in fine patenter,
Hoc apices ipso quos Gallia dante recepit,
Visibus humanis non est praelatio talis.
Quae sit dicemus, post haec intentio nostra
Mystica; distinctus disponitur ordo supernus (72):
Cujus ad exemplar terrenus fertur haberi.
Ecclesiae veteris populi sub lege ministros (73)
(Nomine quae perfunctorio Synagoga vocatur)
Per Moysen Deus instituit, quos ordine rexit
Historiae narrant sacrae qui constituantur.
Ecclesiae regnum coelorum dicitur ordo (74):
In qua disposuit mundos Deus ipse ministros.
Et nova lex inibi colitur sub principe Christo (75)
Hoc et pontificum fixit censura fidelis (76)
Qualiter, a queis, et quales ibi constituantur.
Ecclesiae status hinc fruitur si pace quieta,
Ipsum legibus est aptare necesse duabus (77),
Divinae, quas, humanae, discretio format.
Lex divina suis partes non dividit ullas (78).
Format eos omnes aequali conditione,
Quamvis dissimiles pariat natura vel ordo.
Non minor artificis quam regis proles herilis.
Hos pia lex omni mundana sorde sequestrat (79),
Non scindunt terram, non stant post terga juvencum.
Vitibus, arboribus, vix hortis infamulantur.
Non sunt carnifices, caupones, nec ne subulci (80),
Hircorum sectatores, non opiliones,
Nec cribrant Cererem; hos non coquit uncta lebeta.
Terga suum per dorsa boum non serpere cogunt (81).
Non sunt lautores, contemnunt fervere vestes (82).
Sed mentes purgare suas et corpora debent (83):
Moribus ornati, custodes sunt aliorum.
Lex aeterna Dei sic mundos praecipit esse,