PL 141, col. 781

Carmen ad Rotbertum regem Francorum (Adalbero Laudunensis), J. P. Migne

Judicat expertes servilis conditionis.
Hos Deus adscivit servos sibi, judicat ipse:
Castos et sobrios de coelis clamitat esse.
Omne genus hominum praecepto subdidit illis (84)
Princeps excipitur nullus, cum dicitur omne.
Quos jubet ut doceant sectam servare fidelem
Et mergi doctos sacri sic fonte lavacri (85).
Constituit medicos, si vulnera computruerunt (86),
Per quos sermonum cauteria sunt adhibenda.
Corporis ille sui sacramentum sanguinis atque (87)
Jussit quo solus tractaret rite sacerdos.
Maxima commisit quos se tractare rogavit (88),
Voce Dei quod promissum non esse negatum (89)
Credimus et scimus, ni quos sua crimina pellunt;
In coelis primas debent conscendere sedes (90),
Hos decet evigilare, cibis et parcere multis (91),
Pro populi semperque suis orare ruinis.
Pauca super clericis dixi, sed plura reliqui (92).
Aequales igitur sunt omnes conditione (93),
Una domus Domini lege si clauditur una.
Res fidei simplex, status est in ordine triplex.
Lex humana duas indicit conditiones (94):
Nobilis et servus simili non lege tenentur.
Nam primi duo sunt, alter regit, imperat alter (95);
Quorum praecepto respublica firma videtur.
Sunt alii, quales constringit nulla potestas (96);
Crimina si fugiunt, quae regum sceptra coercent.
Hi bellatores, tutores Ecclesiarum,
Defendunt vulgi majores atque minores,
Cunctos et sese parili sic more tuentur.
Altera servorum divisio conditionum (97).
R.
Hoc genus afflictum, nil possidet absque labore.
Quis signis abaci numerando retexere possit
Servorum studium, cursus, tantosque labores?
P.
Thesaurus, vestis, cunctis sunt pascua servi.
Nam valet ingenuus sine servis vivere nullus.
Cum labor occurrit, sumptus et habere peroptant,
Rex et pontifices servis servire videntur.
Pascitur a servo dominus, quem pascere sperat,
R.
Servorum lacrymae, gemitus non terminus ullus (98).
P.
Triplex ergo Dei domus est, quae creditur una (99).
Nunc orant alii, pugnant, aliique laborant:
Quae tria sunt simul, et scissuram non patiuntur.
Unius officio sic stant; operata duorum
Alternis vicibus cunctis solamina praebent.
Est igitur simplex talis connexio triplex:
Sic lex praevaluit, sic mundus pace quievit.
Tabescunt leges, et pax jam defluit omnis.
Mutantur mores hominum, mutatur et ordo,
Rex, tunc jure tenes lancem, tunc protegis orbem,
Proclivos noxis cum legum stringis habenis.
R.
Jam caput ecce tuum candens imitatur olorem (100)
Haec natura senectutis dixisse probatur.
Credere non sanum talis natura coegit (101).
P.
Altera me stimulat, senio non deficit illa (102).
R.
Quot homini dantur naturae? Dic! P.: puto binae (103).
R.
Sed tamen his, quas multiplices scis esse, duabus
Ex his, quae loquitur, cujus sint verba repone (104).
Grammaticus simplex, nedum dialecticus illex (105),

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.