PL 141, col. 783

Carmen ad Rotbertum regem Francorum (Adalbero Laudunensis), J. P. Migne

Valde recordaris studiorum pauca priorum
P.
Qui parvum meminit, non obliviscitur omnis (106)
R.
Ejus qui stimulat, senio nescis reminisci (107),
P.
Dicere quae nollem rex, infestando perurges.
Spiritus hic resonat; non me dementia torquet (108).
Si natura senum cogit, non culpor acute (109),
Naturae finem non ponunt arte periti (110).
Artificem quidam dicunt ignem sapienter.
Est aliis natura, Dei praeclara voluntas.
Nam natura Dei Deus est: hominum quoque non sic.
Si vere Deus est, est immutabilis idem.
Immutare suum quod et est, non desinit esse.
Natura summi Patris. Unum quodque creatum
Sumit naturam, cum primum suscipit ortum.
Corporibus quae junguntur, sensum patiuntur
Quaedam: sunt aliae quaedam, quae non patiuntur.
Et si mutatur corpus, mutatur et illa:
Cum pereunte perit, quo permanet illa manente,
Junguntur haec incorporeis, sed et altera rebus.
Non pereunt illae quae corpore non sociantur.
Res hominis natura duplex reddit duplicatas.
Corpore junguntur hominis, sed separe ductu
Altera jungitur hac, sed et altera jungitur illac.
Quidquid erit contra, non haec, non illa probatur.
Territa, naturam vitans, effatur asella (111).
Passio nec, natura sapit nec corporis ulla.
Unam quae circa versatur cognitionem
Corporis, a natura aliam non percipit unquam:
Sed quam non novit, cognosci fertur ab illa.
Intellectibili sensu sunt haec capienda:
Sunt intellectus, per quem noscuntur utraque,
Dico necessarium, quod quaelibet exigit harum,
Argumenta necessario dicuntur et ista.
R.
Cuncta necessariis argumentantur ab istis?
P.
Malleus alter adest, qui causa probabilis hic est.
Inveni quod disposui, non immemor horum.
Eloquor in praesens, et quod pronuntio, verum.
R.
Quod non est verum, non est fas dicere verum,
Fabula non similat verum, nec dicitur esse (112).
P.
En dixi verum. Scis non excedere verum
Naenia nulla meum nec fabula mulcet amorem (113).
Non sic gesta scias, sed cuncta geri potuisse:
Sistere cuncta velim; quamvis sub themate vero,
Hic tamen est extra quaedam digressio causam.
Respicit ad causam, causam sed dicitur extra,
A proprio sensu non haec aliena videtur.
Finis et officium sapit: est non fabula, sed res.
. . . . . praecessit, veniat persuasio juncta.
Nunc pro lege Dei certando per omnia Patri
Jure salutifero sapientes et moderati (114).
Praemia vel poenas quaerant; ratione potente
Accipiant, aequi vel quid patiantur iniqui:
De dubiis certent, de certis non dubitantes:
Et mala defendant: veniunt extrinsecus illa (115).
Oratoris inest tibi, rex, concessa facultas (116).
Nunc demonstras, tum deliberat ordo potentum,
Discutiens affirmate cum religiosis
Judiciis, a quo possint res inficiari.
R.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.