PL 141, col. 785

Carmen ad Rotbertum regem Francorum (Adalbero Laudunensis), J. P. Migne

Judicium duplex sequitur correptio triplex.
Antea res quales nobis, translatio, finis (117),
Et conjecturae quo discernantur oportet.
P.
Causa nec est individuis, tamen est specialis.
Quatuor has non invenies, quas hicce requiris (118)
Sed stratus est unus legum, contraria sumens.
Et causam partemque suam puto desuper esse,
Rite pedes posui; surgit, dum figitur alter (119).
Aestimo quod tetigi, non a ratione recessi.
Pandere no moriens nos haec natura coegit (120)
Immerito culpor, haec vi quia dicere cogor
Quid tibi peccavi? Naturae jura replevi,
Digne tristaris, qui rex servire juberis (121),
Francorum primus, tu servus in ordine, regum.
Hic male turbatur, qui non sua verba veretur.
Regnum Francorum reges sub tempore patrum (122)
Subjugat, et semper sublimi pollet honore,
Regum sceptra patrum nullius sceptra coercent (123)
Quisque regit, gaudens virtutibus, imperat aeque (124).
Novimus imperium jam regibus esse fugatum (125)
R.
Gratia nunc Summo, per quem regnare peropto (126).
Non meritis concedo meis; sed laude perenni
Gloria, laus, et honos, virtus sit cuncta regenti;
Poplitibus flexis supplex quem semper adoro,
Ut nobis liceat leges servare paternas (127).
P.
Lex divina vetat quae corrigit inter utrasque (128),
Altera permittit, jubet altera: suntque minores.
Judico majorem quam tradunt posteriorem:
Utile quaeque necessarium conferre videtur (129).
Ad res pertineat plures quae, semper honeste (130),
Fortior et quaecunque gravissima sit, teneamus.
R.
Judicet Omnipotens; mecum divina sit illa,
P.
Undique pax bona post certamina, postque labores (131):
Et status Ecclesiae per se sua jura tenebit.
Descriptas, et non alias respublica leges (132)
Possideat: sua regna Basilius et Benedictus (133)
Observent: teneant, quidquid sua regna jubebunt.
Pontifices unquam celebrent non rura deinceps (134).
Sic sua jura tenent, si non ruralia curent.
Justitiae regimen noster non audeat ordo (135)
Linquere, sed totis semper se nisibus aptet:
Constituat justos, et non pro lege capaces (136)
Rectores inopum, miserum necnon viduarum,
Nullus ad ecclesiam noctis nisi tempore pergat (137)
Ire semel; liceat cunctis orare diebus (138).
Judicet, et spectet praesentes atque futuros (139).
Pro meritis omnes assumant emolumentum (140)
(Excipiar solus vestra cum pace), fideles.
Septenas liceat laudes proferre per horas (141).
Hostia cum votis (142). R. Haec sit permissio Patris (143),
Cum Ligeris Calabros tentabit lingere campos
Et torrens Tigris Hispanica ceperit arva.
Aetna rosas cum producet vel lilia stagnum.
Talia si veniunt: Tunc haec ventura timeto
Gratia confirmet te praesul Adalbero Christi;
Nostra simul: merito regali munere dignus,
Non quia deliras, sed nobis allegorizas (144)

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.