PL 142, col. 1004

Sermones (Odilo V Cluniacensis), J. P. Migne

servum meum. Quis audivit unquam tale? Aut
quis vidit huic simile? Virgo, Dominum paritura,
ancillam se Domini vocat; Deus Pater hominem
nasciturum servum et Orientem appellat. In quantum
homo, servus; in quantum Oriens, Filius coaeternus,
consubstantialis et unicus. De quo Malachias propheta: Vobis timentibus Deum, orietur sol justitiae.
Et Zacharias
in Evangelio: Visitavit nos Oriens ex alto. O
quanta qualisque stella Dei genitrix et semper virgo
Maria exstitit! Ex qua illa claritas, illa lux illudque
lumen, Verbum caro factum ad nos processit. Qui
non solum, ut evangelista Joannes praedicat: Omnem
hominem venientem in mundum illuminat; sed etiam
stellas, lunam et solem et omnem creaturam quam
condidit, regit, disponit et ordinat. Qui vivit et

regnat cum Deo Patre et Spiritu sancto Deus per
omnia saecula saeculorum. Amen.
SERMO V. DE RESURRECTIONE DOMINI
Certissima fiducia est Christianorum divinitus
promissa resurrectio mortuorum. Hanc enim Veritas
repromisit; Veritas autem mentiri non potest.
Vera est igitur de resurrectione corporum promissio
veritatis, quia Veritas quae mentiri non novit,
totum necesse est impleat quod promisit. Hanc
autem resurrectionem corporum, ut futuram certissime
noverimus, ipse Dominus nobis in suo corpore
dignatus est demonstrare. Resurrexit Christus,
ut resurrecturum se non dubitet Christianus. Quod
enim praecessit in capite, sequitur in corpore. Nosse

autem debemus, dilectissimi fratres, duas esse mortes
et duas resurrectiones. Dicitur enim mors prima,
dicitur et secunda. Porro primae mortis duae
sunt partes: una qua peccatrix anima per culpam
discedit a Creatore suo, altera qua, judicante Deo,
excluditur per poenam de corpore suo. Mors autem
secunda ipsa est mors corporis et animae punitio
sempiterna. Per mortem ergo primam, anima
boni et mali hominis ad tempus a suo corpore
separatur. Per mortem vero secundam, anima
solius mali hominis in aeternum cum suo corpore
cruciatur. Utraque ergo mors omnem hominem
tenebat obstrictum, quia naturae transgressio
unumquemque peccati propagine tenebat
obnoxium. Venit autem Dei Filius immortalis

et justus, et ut moreretur pro nobis, carnem
mortalem suscepit ex nobis. In qua carne, quia
nullum potuit habere peccatum, sine reatu pertulit
peccati supplicium. Secundam itaque primae
mortis partem, id est solius corporis mortem,
Dei Filius pro nobis accepit, per quam a nobis et
dominationem peccati, et poenam aeternae punitionis
abstersit. Hoc ergo Christus nunc in mundo misericorditer
operatur, his quos ad bene vivendum hortatur,
donans fidem ut recte credant, tribuens charitatem,
ut bonis operibus libenter insistant. In novissimo
vero die, ad hoc eos corpore resuscitare
dignabitur, ut eis aeternam beatitudinem largiatur.
Resuscitati ergo in anima per fidem, dilectissimi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.