PL 142, col. 1057
De rebus pertinentibus ad missae officium (Berno Augiae Divitis), J. P. Migne
visum est ut precem, quam Scholasticus
composuerat, super oblationem diceremus, et ipsam
traditionem, quam Redemptor noster composuit,
super ejus corpus et sanguinem non diceremus. Sed
crescente statu religionis simul accrevit decus ecclesiastici
honoris. Attamen ipsum canonem non unus
solus totum composuit, sed per tempora aliud alius
interposuit vel adjecit, sicut de hoc sanctissimo papa
legimus. In canone apposuit: Diesque nostros in tua
pace dispone, atque ab aeterna damnatione nos eripi,
et in electorum tuorum jubeas grege numerari. De
Alexandro quoque papa, qui a B. Petro septimus erat
in ordine, ita legimus: Hic passionem Domini miscuit
in precatione sacerdotum, quando missae celebrantur.
Leo papa constituit ut intra actionem sacrificii diceretur:
Sanctum sacrificium,
et caetera. Deinde Gregorius,
tertius ejusdem nominis papa, faciens oratorium
in basilica sancti Petri apostoli in honorem
omnium sanctorum, quotidiana missarum solemnia
ibidem celebrare constituit, pariterque in canone a
sacerdote dicendum ordinavit: Quorum solemnitas
hodie in conspectu tuae majestatis celebratur, Domine
Deus noster, toto in orbe terrarum. Quod quia specialiter
ad illam pertinet celebritatem non est canoni,
qui generaliter dicitur, adnotatum. Haec de canone,
qui et actio dicitur, dicta sunt: nunc de caeteris quae
Dominus dederit, videamus. Coelestinus papa constituit
ut psalmi David centum quinquaginta ante sacrificium
psallerentur in ordine antiphonarum ex omnibus,
quod antea non fiebat, nisi tantum Epistola
B. Pauli recitabatur, et sanctum Evangelium. Litaniae,
id est Kyrie eleison, Christe eleison, quae sequuntur,
a Graecorum usu sumptae creduntur. Orationes
autem, quas Collectas dicimus, a diversis auctoribus
compositae creduntur, a Gelasio praesule Romano et
beato Gregorio papa. Unde et in Vita ipsius legimus:
Sed et Gelasianum codicem de missarum solemniis
multa subtrahens, pauca convertens, nonnulla superadjiciens,
in unius libelli volumine coarctavit. Quod
volumen librum Sacramentorum praetitulavit. Et fortasse
primis temporibus solius Pauli Epistolae legebantur,
postmodum intermistae aliae lectiones sunt, non
tantum de Novo verum etiam de Veteri, prout
solemnitatum ordo poscebat, Testamento. Ubi notandum,
ut sicut sanctum Gregorium, quicunque has
vel has cantilenas composuisset libri Sacramentorum
et Antiphonarum, ita et beatum Hieronymum credimus
ordinatorem Lectionarii, ut ipsius testatur prologus
appositus in capite ejusdem Comitis (sic eum
appellavit). Postea cum gradualia et alleluia inter
apostolicam et evangelicam lectionem coeperunt frequentari,
Hispani quasi novitate rei perculsi multum
restiterunt dicentes: In quibusdam Hispaniarum
ecclesiis laudes post Apostolum decantantur priusquam
Evangelium praedicetur, dum canones praecipiant
post Apostolum non laudes, sed Evangelium
annuntiare. Praesumptio enim est ut anteponant ea
quae sequi debent. Nam laudes ideo Evangelium
sequuntur, propter gloriam Christi, quae per idem