PL 142, col. 1068
De rebus pertinentibus ad missae officium (Berno Augiae Divitis), J. P. Migne
existere. Iterum illi evangelicae lectioni, ubi Dominus
quatuor millia hominum septem panibus et pisciculis
paucis pavit, haec missa congruit: Deus
cujus providentia in sui dispositione non fallitur, te
supplices exoramus ut noxia cuncta submoveas, et
omnia nobis profutura concedas. Providit enim Deus
quid esurienti populo esset facturus. Merito populi
divinae largitatis pabulo refecti, cum Daniele propheta
decantant laeti: Sicuti in holocausto arietum,
rogantes ut sic fiat sacrificium in conspectu Domini,
ut placeat sibi [(Dan. III)]
. Et quia haec verba ad legalia
pertinebant sacrificia, et ea nunc in mysterium
corporis Christi et sanguinis sunt mutata testantur
verba secreta, quae ita incipiunt: Deus, qui legalium
differentiam hostiarum unius sacrificii perfectione
sanxisti. Illi Evangelio in quo Dominus super civitatem
Hierusalem flevit [(Luc. XIX)] haec oratio congruit: Deus, qui omnipotentiam tuam parcendo maxime
et miserando manifestas, multiplica super nos
misericordiam tuam
[(Luc. XVIII)]
. Illud Evangelium: Duo homines,
et illa apostolica lectio, quae ea die
legitur, bene concordant dum Apostolus dicit: Ego
sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari
apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei [(I Cor. I)]
.
Et publicanus a longe stans, nec oculos
ad coelum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori
[(Luc. XVIII)]
.
Inter hos medius stans sacerdos orat et dicit: Omnipotens
sempiterne Deus, qui abundantia pietatis
tuae et merita supplicum excedis et vota, effunde super
nos misericordiam tuam, ut dimittas quae conscientia
metuit, et adjicias quod oratio non praesumit. Nunc
videamus de duodecima Dominica post octavas Pentecostes
quae concordia in illo officio esse possit.
Nam in Evangelio secundum Marcum eo die legimus,
qualiter adducunt Domino surdum et mutum, et
deprecabantur illum ut imponat illi manus; et post
pauca: Et statim apertae sunt aures ejus, et solutum
est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte [(Marc.
VII)]
. Quod intuens Propheta ex persona infirmantis
introitu deprecatur Deum, dicens: Deus, in adjutorium
meum intende; Domine, ad adjuvandum me
festina [(Psal. LXIX)]
. Congruit etiam titulus ejusdem
psalmi qui ita inscribitur: In finem David in rememorationem,
eo quod salvum me fecit Dominus.
Cernens sacerdos hanc sanitatum gratiam non nisi
ex divino munere evenire, orat ad Dominum hujusmodi
prece: Omnipotens et misericors Deus, de
cujus munere venit, ut tibi a fidelibus tuis digne et
laudabiliter serviatur, tribue, quaesumus, nobis ut ad
promissiones tuas sine offensione curramus. Unde
et in lectione Apostolus profitetur fiduciam se habere
per Christum ad Deum. Et in responsorio jam
quasi soluto linguae vinculo Propheta laudes se Deo
promittit referre, dicendo: Benedicam Dominum in
omni tempore, semper laus ejus in ore meo. In Domino
laudabitur anima mea [(Psal. XXXIII)]
. In lectione
introducitur nomen Moysis, et in offerenda, precatus est Moyses in conspectu Domini pro