PL 142, col. 1339

Vita Halinardi (Auctor incertus), J. P. Migne

omni custodia ab his observabat vitiis quibus contaminari
solent homines hujus aetatis. Is enim imbui
timebat, ne tenera in aetate his infectus esset quibus,
cum vellet, carere non posset, juxta illud quod scriptum
est: Adolescens juxta viam suam, etiam cum
senuerit, non recedet ab ea [(Prov. XXII, 6)]
. Bonorum
virorum et maxime prudentium contubernio potitus,
turpitudinis sectatores exosus.
2.
Igitur cum pro sua omnibus chara benevolentia
diligeretur a domno Lamberto Lingonum praesule,
cuperetque eum idem pontifex collatis ecclesiasticis
gradibus exaltare, ille, respuens labilem et caducam
mundi gloriam, hoc studuit opere adimplere quod
Dominus praecepit sermone: Qui vult, inquit, post
me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam,

et sequatur me [(Matth. XVI, 24; Luc. IX, 23)]
. Spretis
itaque omnibus terrenae possessionis stipendiis oh
spem futurae repromissionis, habitum sanctae conversationis
sumpsit. Sed non ibi defuit probatio tribulationis.
Parentes namque ejus, insequentes eum
atque ab hoc monasterio per consensum episcopi vi
abstrahentes, nudatum habitu monachi per publicum
ita deduxerunt ut, pro hac verecundia, odiret quod
tantopere amplectebatur. Sed nihil proficit callida
ars maligni contra doctrinam sancti Spiritus; nullo
modo quippe valuerunt eum revocare a sua intentione.
Verum, parvo transacto tempore fugam iniit,
ut vel extra patriam posset perficere quod in patrio
solo non permittebatur adimplere. Sed iterum insecutus
et captus, ad episcopum est reductus, qui eum

multis promissionibus et blanditiis demulcebat, si
quo modo posset animum ipsius ab hac intentione
revocare. At ubi vidit eum in sua persistere sententia,
vix tandem permisit ei quod vellet agere. Sic
itaque quod cupierat assecutus, deinceps alieno vixit
imperio, et in nullo, quantum potuit, deviaret a
sanctae institutionis proposito. Is enim procul a se
remotis hebetudine et marmure, singularis prae caeteris
obedientiae praeeminebat virtute, implens illud in
fratribus quod dicit sanctus Benedictus [(Regul., c. 71)] :
« Obedientiae bonum non solum abbati exhibendum
est, sed etiam sibi invicem obediant fratres. » Enimvero
beati Benedicti, cujus subjacebat discipulatui,
imitator existens, sapientem Dei stultitiam est adorsus,
juxta quod praecipit Apostolus: Si quis vult inter

vos sapiens esse in hoc mundo, stultus fiat ut sit
sapiens [(I Cor. III, 18)]
. Haud secus enim ac philosophi
ad syllogismorum argumenta tota se conferunt mentis
instantia, ita se contulit ad ea discenda quae quotidianum
per usum in monasterio sunt explenda. Quibus
omnibus solerter sibi cura cognitis et experimento
memoriae commissis, videri jam coepit doctior cunctis.
3.
Hunc ergo ut in monachico ordine ita prudentem
jam dictus pater Willelmus intellexit, congregationi
fratrum praeficiens, animarum curam eidem
commisit. Quod ministerium tanta auctoritate tantaque
adimplevit sollicitudine ut omnibus secum
conversantibus et exemplo fuerit et terrori. Regulari
quidem contentus conversatione, sic studebat parcimoniae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.