PL 142, col. 61
Expositio Psalmorum (Bruno Herbipolensis), J. P. Migne
templum paraclyti, ut mereamur scuto coelestis benevolentiae
coronari. Per Dominum nostrum, etc.
PSALMUS VI.
ARGUMENTUM PSAL. VI.
B. Fideles orant, benevolum sibi judicem fieri,
aerumnas proprias quibus afflicti ingemiscunt narrantes,
seque a peccatorum consortio segregantes,
nullam cum ipsis habere cupiunt portionem.
TT. In finem in hymnis pro octava David.
C In finem jam notum est. Hymnus est laus Divinitatis,
metri alicujus lege composita. Siquidem
hymnus proprie canticum laudis est, non cujuslibet,
sed Dei: quorum quodlibet deest, non dicitur hymnus.
Sive enim non canatur, sive canatur et non in
laudem, sive etiam in laudem sed non Dei canatur,
hymnus dici non meretur. Pro octava vero significat
adventum Domini, quando finita hebdomada saeculi:
ad judicandum venerit mundum, unde et psalmus
iste cum tremore maximo fecit initium dicens: Domine,
ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo
corripias me.
1 Domine, ne in furore tuo arguas me; Neque in ira tua corripias me.
C Iste Psalmus primus est psalmorum poenitentiae.
Sequitur XXXI, XXXVII, L, CI, CXXIX, CXLII. Ideo
septem, quia VII modis peccata dimittuntur, id est
baptismo, martyrio, eleemosynis, remittendo fratri
peccata, convertendo peccatorem, abundantia charitatis,
poenitentia pura; addenda quoque est et
communio corporis Christi. Inveniuntur vero diligenter
inquirenti fortasse et alii remissionis modi:
psalmos vero poenitentiales non credas incassum ad
septenarium numerum a majoribus perductos. C Non
enim supplicat Dominum propheta ut non arguatur,
cum legitur: Quos amo, arguo; sed ne in severitate
judicii damnetur. Ira est longa indignatio; furor
velox accensio mentis, sed ira vehementior, quibus
Dominus nunquam movebitur, sed justa tranquillitate
consistit etiam puniendo. Translativis igitur
verbis haec de Deo dicta sunt.
2 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
C Infirmitatis confessio: Dei misericordiam movet,
a quo facile impetrantur remedia, cum vulnera
peccati manifestantur. Ossa hic fortitudinem mentis
significant, quae cum deficit, vigor mentis omnis
elabitur, sicut et ossibus corporis quassatis, omne
corpus infirmatur.
3 Et anima mea turbata est valde; Et tu, Domine, usquequo?
H Dixit animam suam turbatam esse, scilicet per
poenitentiam ad emendandum. C Valde: ideo dixit,
ne clemens Christus pateretur diutius tardare adjutorium.
Usquequo, subauditur differs misereri, qui
usque ad finem preces supplicum non soles oblivisci.
H Vel usquequo animam meam vehementer conturbatam
non eripis, non corrigis, non emendas.
4