PL 142, col. 651

Historiae sui temporis (Rodulfus Glaber), J. P. Migne

decreverunt ut ne per imperium sacerdotum fierent,
excepto Sabbato Pentecostes; et a quibus fieri vellent,
ne prohiberentur fieri. Simulque incidit quaestio
cur monachi per tres vel quatuor Dominicas dies
ante diem nativitatis Dominicae, seu quadragesimalis
observationis tempore, hymnum, scilicet Te Deum
laudamus, decantarent contra morem Romanae Ecclesiae.
Qua videlicet quaestione aggressi tam abbates
quam monachi responderunt se pro nulla re illud
agere, nisi ex beati Benedicti nominatissimi atque
excellentissimi Patris praeceptione, cujus etiam actus
simulque dicta a summo Romanorum pontifice, videlicet
Gregorio, haberentur descripta ac laudabiliter
roborata. His denique compertis episcopi, usus
monachorum authentico ex more viguit. Nec non

etiam de die annuntiationis Dominicae, qui celebratur
octavo Kalendarum Aprilium, si forte quolibet
alio tempore praeter Quadragesimam excoli congruentius
potuisset, ab eisdem pontificibus non parva
illata est quaestio. Ferebatur enim a quibusdam
eamdem videlicet annuntiationem Dominicam, more
Hispanorum, quinto decimo Kalendarum Januariarum
die irreprehensibiliter posse celebrari. Nam
cum ego postmodum in monasterio Cluniacensi cum
caeteris fratribus degerem, convenerunt illuc ab
Hispaniis quamplures honestae conversationis jamdudum
more viventes propriae regionis monachi.
Propinquante vero die nativitatis Dominicae, petierunt
praedicti monachi venerabilem Odilonem ejusdem
loci abbatem, ut more suorum liceret eis celebrare

Annuntiationem. Quod cum fecissent, segregati
a caeteris, visum est nocte eadem duobus senioribus
loci, quod unus de Hispanis fuscina focaria
arriperet desuper altare puerum, mitteretque illum
in sartaginem prunis plenam, ita clamantem: « Pater,
pater, quod tu dedisti isti auferunt. » Quid plura?
apud nos antiqua consuetudo, uti decebat, praevaluit.
CAPUT IV. De innovatione ecclesiarum in toto orbe.
Igitur infra supradictum millesimum tertio jam
fere imminente anno, contigit in universo pene terrarum
orbe, praecipue tamen in Italia, et in Galliis,
innovari ecclesiarum basilicas, licet pleraeque decenter
locatae minime indiguissent. Aemulabatur tamen

quaeque gens Christicolarum adversus alteram decentiore
frui. Erat enim instar ac si mundus ipse
excutiendo semet, rejecta vetustate, passim candidam
ecclesiarum vestem indueret. Tunc denique
episcopalium sedium ecclesias pene universas, ac
caetera quaeque diversorum sanctorum monasteria,
seu minora villarum oratoria, in meliora quique
permutavere fideles. Eo quoque tempore inter caetera
beati Martini Turonis monasterium emicuit, a venerabili
scilicet viro Heriveo ejusdem loci archiclavo
eversum, atque ante ipsius obitum mirifico opere
reaedificatum. De cujus etiam vita et conversatione,
qualis a pueritia usque ad praesentis vitae
terminum exstitit, si quis referre quivisset, pleniter

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.