PL 142, col. 901

Vita S. Odilonis (Jotsaldus), J. P. Migne

auctoritatis et gratiae; mansuetis hilaris et blandus,
superbis vero et offensis, ut vix sufferri posset, terribilis.
Macie validus, pallore ornatus, canitie decoratus.
Oculi illius veluti quodam splendore fulgentes,
intuentibus et terrori erant et admirationi, lacrymis
assidui, quia saepius aderat virtus compunctionis.
Renitebat etiam in ipsius motu, gestu, incessu, species
auctoritatis, pondus gravitatis tranquillitatisque
vestigium. Occursus illius quasi quidam gratissimae
jucunditatis radius, et insolitae delectationis eventus.
Vox illi virilis, et ita plena decoris, ut mentes audientium
non mediocriter demulceret dulcedine
modulationis. Sermo illius plenus suavitatis et gratiae,
prout ratio causarum se habebat, medie temperatus;
nec modum progrediens loquendi, nec

minus pro tempore improvidus disserendi. Nihil in eo
fucatum, nihil affectatum; sed natura mirabiliter
reddebat eum corporis positione et ordine vitae
quadratum. Et quamvis, secundum beatum Ambrosium,
in pulchritudine corporis locum virtutis non
ponamus, gratiam tamen non excludimus. His vero
omissis, ad compositionem morum ejus, quibus per
divinam gratiam adornatus exstitit, redeamus.
CAP. VI.-- Quod in eo quatuor virtutes principales refulserint.
In quantum humana aestimatio se habet, quatuor
in sancto viro principales non mediocriter relucebant
virtutes, prudentia, justitia, fortitudo et temperantia.
Prudentiam philosophi definiunt in veri
investigatione consistere, et scientiae plenioris cupiditate.

Quo genere virtutis ita enituit, ut non diebus
neque noctibus a veri investigatione cessaret.
Semper ei liber divinae contemplationis in manibus,
semper ei sermo de Scripturis assiduus, et ad aedificationem
cunctorum labor continuus. Ut Hieronymus
Eustochium instruit, faciem dormientis interdum
pagina sancta suscipiebat, evigilantem iterata
lectio recreabat. Nihil ei in hac vita dulcius,
nihil amabilius fuit. Lectioni oratio jugis succedebat.
Qui gemitus, quae suspiria, vel affluentia lacrymarum,
et praecipue in illo sancto sacrificio Agni
immaculati erat, Spiritus sanctus auctor ipsius muneris
et gratiae novit. Rem miram dicturus sum, et
certe veram. Cum saepius illum psallentem in stratu

somnus exciperet, tamen psalmus ab ore dormientis
non recedebat, ut si nescires, vigilare eum putares.
Evigilans vero ita psalmum cum festinatione arripiebat,
quasi non intermisisset. Loquebatur credo
tunc cum sponsa in Canticis canticorum: Ego dormio
et cor meum vigilat [(Cant. V, 2)]
. In Scripturis
quam fuerit eruditus, et in sermone facundus, quamque
etiam in recta fide catholicus, testantur sermones
ejus, et multiplices epistolae, quas, tanquam
favos dulcedinis pinguissimae, videas redolere odore
prudentis eloquentiae, decoreque suavitatis et gratiae.
CAP. VII.-- De justitia, vel quod a pontificibus, regibus, ducibus, vel imperatoribus maximo fuit amore dilectus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.