PL 142, col. 914
Vita S. Odilonis (Jotsaldus), J. P. Migne
voce diceret: Domine, quando huc et cur advenisti?
Ad exsequias, inquit, fratris nostri domni Laurentii
archiepiscopi veni: quibus expletis, hinc
recedens quin viderem te praeterire nolui. His dictis,
visio disparuit. Ipse vero postmodum haec nobis
et pluribus aliis in veritate narravit.
Epitaphium jam terminetur, ne mentibus audientium
longae orationis fastidium generetur. Verumtamen
in calce sermonis compendiose dicatur, Odilonem
ex multo tempore terminum vitae sibi optasse,
sed secundum Apostolum, subditorum cogente necessitate,
per Dei gratiam tam diu in carne mansisse.
Erat certe praesens vita sibi taedium, et mori
lucrum. Usque ad effusionem lacrymarum multoties
dolebat coaetaneos et juniores suos praecessisse, et
se dolorum videre miseriam superstitem remansisse.
Videbatur sibi inter alios esse peregrinus, quia paucorum
illi discretus et moderatus consentiebat affectionis
habitus. Compungebatur saepius, quia de
mundo pene recesserat totius honestatis decus, et
ingenitae bonitatis virtus. Heu me! quia incolatus
meus prolongatus est, cum David frequenter canebat,
et secundum Apostolum dissolvi et cum Christo
esse multo melius eligebat. Quia ergo jam recessit
ut voluit, luctus funeris ejus cum sermone
claudatur, et requies ejus in Jerusalem omnibus
diebus iterum atque iterum imprecetur, et per omnia
saecula saeculorum repetatur. Amen.
Odilo cum Christo tu vivas semper in alto:
Odilo perpetuam capias tu sancte coronam.
Odilo virgineus temet praecedat et agnus:
Currere post valeas, laetus vestigia tangas,
Illius unguenti pleno perfusus odore,
Quo recreat mentes [ ms. 1, animas] diffuso nomine sanctas,
Quo caput ipsa Dei perfudit odore Maria,
Ex se peccatrix, divino munere felix.
INCIPIT PROLOGUS IN LIBRO SECUNDO.
fecimus? [(Matth. VI.)]
Et ipse Dominus in Evangelio
sanctis apostolis a praedicatione redeuntibus dicat: Nolite in hoc gaudere, quia daemonia subjecta sunt
vobis; sed in hoc gaudete, quia nomina vestra scripta
sunt in coelis
[(Luc. X, 20)]
. Cum ergo haec ita sint,
vanum est pro magno ducere, quod constat reprobos
aliquando cum electis habere. Tamen ne noster
Odilo ab hac etiam gratia excludatur, dicenda sunt
pauca de multis, quae Dominus noster ad laudem et
gloriam suam, et ad illius meritum hominibus commendandum,
ante mortem, et post mortem dignatus
sit demonstrare.
INCIPIT LIBER SECUNDUS.
CAP. I.-- Quomodo quondam puer liberatus sit divinitus a gravissima infirmitate.