PL 142, col. 918

Vita S. Odilonis (Jotsaldus), J. P. Migne

Expletis itaque illius diei sacris hymnorum
officiis, consedit senior cum fratribus ad mensam,
ut sumptis ciborum dapibus, amissas revocarent
vires. Erant autem discumbentes multi, atque obsequentes
non pauci; inter quos quidam fraudis possessor
se velle obsequi simulans, captabat oculis
quomodo aliquid quiret furari. Cernens igitur mappam
operosam super viri Dei mensam, illectus cupiditate
lethifera anhelabat patrare, quod cupiverat
iniqua mente. Postquam ergo exempta est fames
epulis mensaeque sunt remotae, illis sua curantibus,
ille malignus casu repertam mappam subito rapuit,
et discessit festinato, gaudens de inventa praeda, et
ignarus quanta sibi in proximo futura erant membrorum
detrimenta. Altera vero die hora competenti

apposita mensa, requiritur quod deerat. Orto
inter clientes de amissa mappa querelarum murmure,
dapsilis Pater hoc parvipendens: Afferte,
inquit, aliam, et ne tale aliud ulterius accidat solliciti
estote in posterum . . . . . . . . postmodum beato viro
simul cum rege, malignus ille rem male sublatam
detulit in forum venalium rerum; sed distrahi nullo
modo potuit, quia hoc ille iniquus possidere non
meruit. Semel, bis terque frustra conatus, tandem
rubore frontis confusus casam repetit inanis: et
ecce divina ultio scelestum facinus in injuriam sui
servi perpetratum extemplo vindicat. Subito enim
manibus pedibusque arefactis, miser et miserabilis
simul cum furto sancti Maioli [ supple ad ecclesiam]
defertur, in terram ponitur, mappa vero sursum

appenditur. Fit concursus populi, constipatur ecclesia
multitudine innumerabili, meritum Odilonis
quale sit agnoscitur, et beatus Maiolus ut opem misero
ferat omnium votis exoratur. Tandem divina
pietas inolitis miserationibus miserum erigit, brachia
manusque nativo humore perfundit, bases ejus
et plantas consolidat, isque cum omni populo Deum
magnificans, ad propria remeat.
CAP. V.-- Item de alio simili furto.
Alterius etiam furis effera mens simile direptionis
damnum supradicto Patri inferre molita est. Morabatur
namque jam fatus Pater in denominata Papia
civitate, cum ecce in una noctium quidam fur ingressus
stabulum equorum, abegit unum, quem prae

caeteris perspexerat optimum, et cujus tergo vir
beatus sedere solitus erat. Sed quia in eadem urbe
non solum homo Dei, verum etiam quae sui juris
erant nota videbantur, veritus ibidem morari, confugit
ad Laudense oppidum, ut illic de venditione
equi cupitum acquiereret pretium. Verum quia Deus
semper suorum curam gerit, omnium cernentium
corda ita obstrusa sunt, ut nullius ad emendum
adhiberetur convenientia. Quod cernens ille malevolus,
tactus poenitudine cordis et pervidens se
nequiter egisse, confestim rediit ad locum suae fraudis
conscium, et moerentibus famulis repraesentat
equum fraude subductum. Nuntiatur hoc viro Dei.
Agit ille grates summo rerum opifici, et ne quid
molestiae inferatur latroni, imperiosa prece saevientium

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.